crucis nomen aufertur. Cruce autem non suscepta, nec lesus ex
mortuis resurrexit Quod si Iesus ex mortuis non resurrexit, nec alius aliquis resurget. Quod si nullus resurget, nec iudicium erit. Certum est enim quia, si non resurgam, nec iudicer. Quod si iudicium non erit, frustra erit observatio mandatorum dei; nullus abstinentiae locus est;
manducemus et bibamus, cras enim moriemur, Haec autem omnia conectis,
negans id quod de Maria natus est; si enim confessus eum fueris, de Maria natum, et passio subsequatur necesse est et passionem resurrectio et resurrectionem iudicium et salva iam nobis erunt seripturae praeeepta. Non ergo iam ana est quaestio, sed plurimae in hoc verbo.
Sicut enim omnis lex et prophetiae in duobus sermonibus constant, ita,
etiam nostra omnia spes in beatae Mariae partu suspensa est; et ideo responde mihi ad singula quae te interrogabo. Quo abiciemus tantas et tales apostoli voces, quae dicunt: Cum autem fuit dei voluntas in nobis, misit filium suum factum ex muliere? Et iterum: Pascha nostrum
inmolatus est Christus. Et quia: Deus et dominum suseitavit et nos cum illo suscitabit per virtutem suam. Et alia mnlta his similia dicta sunt, ut est illud: Quomado dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Si enim resurrectio mortuorum non est, nec Christus re-
1 2 3 surrexit. Si autem Christus non resurrexit, inants est ergo praedicatio nostra. Inveniemur etiam falsi testes dei, gut testimonium perhibuimus adversus deum, quia suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Si quidern mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit,
vana est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris; ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt, Si in hac vita tantunimodo speramus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit α mortuis initium dormientium et reliqua. Quis rogo ita temerarius
et inpudens invenitur, qui
fidem, in quibus nulla est distinctio, nulla dubitatio? Quisnam quaeso etiam te, O stulte Oalata, fascinavit, sicut et illos, quorum ante oculos lesus Christus praescriptua est crucifixus? Unde arbitror sufficere
haec testimonia ad ostensionem iudicii et resurrectionis et passionis, qniboB consequenter et pariter etiam ex Maria partus osteuditur.
Quid enim? si tu nolis adquiescere, sed evidentiasime scriptura proclamet. Verum tamen interrogabo te, tu autem mihi responde, quando
lesus de lohanne testimoniam dabat et dicebat, qnia maior in natis mulierum nullus surremt Iohanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum maior est illo: die mihi qua ratione maior illo est in regno caelorum?
Numquid lesns minor erat lobanne in regno caelorum? Dico, absit Die ergo in quo, ut vel te ipsum superare possis. Sine dubio
minor erat Iohanne lesus inter natos mulierum; in regno antem caelorum maior illo erat. Die mibi illud etiam, ο Manichaee, si ais lesum non esse ex Maria natum, sed adparuisse quidem ut hominem, cum homo
non esset, praestante boc et agente virtute quae in ipso est; dic mihi, super quem Spiritus sanctus sicut columba descendit? Quis est etiam,
qui baptizatur a lobanne? Si perfectus erat, si filius erat, si virtus erat, non poterat spiritus ingredi, sicut nee regnum potest ingredi intra regnum. Cuius autem ei eaelitus emissa vox testimonium detulit dicens:
Hic est filius meus dilectus, in quo bene conplacui? Die age, nihil remoreris
quis ille est qui patrat haec omnia, qni agit universa. Reaponde, itane blasphemiam pro ratione inpudenter allegas et inferre conaris?
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.