vel dubitatar ostendere et maxime idiotis. Et quoniam tibi doctimiae
nostrae non placet ratio, tamquam artifex bonus etiam hanc mihi quaestionem rationabiliter exsolve. Mihi enim pium videtur dicere quod nihil eguerit filius dei in eo quod adventus eius procuratur ad terras neque opus habuerit columba neque baptismate ueque matre neque fratribus,
fortasse neque patre, qui ei secundum te fnit loseph; sed totus
ille ipse descendens, semet ipsum in quocumque voluit transformavit in hominem eo pacto quo Paulus dicit, quia habitu repertus est ut homo. Cuius igitur rei indiguerit is qui semet ipsum in omuia transformarit, ostende. Quando enim voluit, hunc hominem rursus transformavit in
speciem solis ac vultum. Quod si rursus resistis, mihi recte dicenti fidem nolens accommodare, audi definitionem tuam in qua stas. Si enim | hominem eum tantummodo es Maria esse dicis et in baptismate spiritum percepiase, ergo per profectum filius videbitur et non per naturam. Si tamen tibi concedam dicere secundum profectum esse filium quasi
hominem factum hominem vere esse opinaris, id est qui caro et sangius sit? Necesae est ergo et spiritum, qui sicut columba adparuit, non aliud esse quam naturalem columbam; sicut homo enim dictum est et
sicut columba et quaecumque opinari potest de eo sermone, quod dictum est, sicut homo, hac opinione concipe etiam de eo, quod dictum est, sicut
columba. Necesae est et baec aequaliter recipere, ita enim in quae de eo scripta sunt inveniuntur. Archelaus dixit: Sicut tibi ipse
non potea, tamquam bonus artifex, neque ego tibi hanc quaestionem diligenter aptarem tam manifestam atque manifeste dissolverem, nisi propter hos qui adsistunt et qui nos audiunt; et ideo, sicut convenit,
quaestionis huius quoque exponam rationem. Tibi quidem non videtur
pie dici matrem habuisse lesum Mariam et reliqua quae nunc prose- 1 2 3 cutus es, quae quidem omnia repetere perhorresco. Interdum quidem cogi solet artifex propter inperitiam reaistentis dicere et facere ea quae tempus recusat; et ideo quia mihi est inlata necessitas propter praesentem turbam, ad ea quae a te non recte dicta sunt paucis respondeam.
Die ergo mihi: si Iesum hominem naturaliter factum intellexerimus ex
Maria, habentem carnem et sanguinem, intellegamus necesse est etiam spiritum sanctum veram columbam fuisse et non spiritum? Et quomodo poterit vera columba verum hominem ingredi atque in eo permanere? caro enim carnem ingredi non potest; sed magia, si lesom hominem
minem confiteamur, eum vero qui dicitur sicut columba spiritam sanctum, salva est nobis ratio in utroque. Spiritus enim secondum rectam rationem habitat in homine et descendit et permanet, et conpetenter hoc et factum est et fit semper, sicut tu te ipsnm ante hoc tempus profitebaris esse paraoletum dei, ut dicam: Delire, non homo, qui frequenter
oblivisceris ea quae dicis. Spiritum enim venisse super te
dixisti, quem promiserat lesus esse missurum; et unde nisi de caelo descendat? Et si descendit spiritus super hominem dignum se, super te autem veras columbas descendisse sentiendum est? ut te columbarum potius furem accipiamus, insidias eis ac laqueos molientem; dignus enim
es qui verbis ridiculis inludaris; ego tarnen parco, ne auditores videar offendere haec dicens, et maxime qnia praeter propositum eat meum in te ingerere quae merearis audire.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.