filium hominis ascendere lerosolymam et occidi et tertia die resurgere; 1 2 3 respondens ait Petro: Vade retro, Satana, quia non sapis quae dei sunt, sed quae hominum sunt. Quoniam ergo existinias illom qui ei de matre
renuntiaverat et fratribus increpatum esse ab lesu, istum vero qui ei paulo ante dixerat: Tu es filius dei vivi, beatitudinem consecutam, vide
quia magis hunc praetulit lesas, cui et clemeatius et cum venia responsum dare dignatus est; Petro vero post illam benedictionem nullum iam
veniae titulnm largitur, pro eo quod naturam rei sibi dictae non diligenter adverterit lllias enim nuntii error responsi ratione corrigitur; huius vero tarditas intellectus acerbiori increpatioae damnatur. Ex quu
advertere potes quod dominus lesus, interrogationum sibi oportunitate servata, dignum promat singulis oportunumque responsum. Quod si, nt
ais, ex eo quod verum dixerat, Petrus beatiticatnr et pro eo qood fefellit nuntius ille culpatur, die mihi quare, cum daemones eum confiterentur dicentes: Seimus te qui sis sanctus dei, increparit eos et sinere
praecepit? Cur non (si quidem coofitentium se testimoniis delectatur)
etiam istos, sicut Petrum vera dicentem, benedictionibus remuneratus est? Quod si hoc absurdum est, relinquitur ut pro loco, pro tempore, pro personis, pro rebns, pro accidentium salute ea quae dicta sunt intellegamus, uti ne temere pronuntiantes dugna cohercitione feriamur. Et
ut te magis ac magis edoceam mnlto amplius illum qni de matre nuntiaverat honoratum (tu enim, oblitus rei quae nobis proposita est, in aliud conversus es), audi ergo breviter; si enim volueris diligentius intueri quae dicta sunt, inveniemus in illo priore multam dominum lesum ostendisse clementiam idque convenientibus te exemplis edoceam. Rex
qnidam, cum adversns bostem processisset armatus et cogitaret atque disponeret quemadmodum posset manum sibi hostilem et barbaram subiugare cumque in multa esset cura et sollicitndine constitutus, in medio adversariorum positus ac postea iam captivos eos tenere incipiens, cum iam illa sollicitudo inmineret quemadmodam eos qui secum laboraverant
ac pondus belli tolerarant procuraret, quidam ei nuntius inportunus occurrens de rebus domesticis suggerere aliqua coepit At ille admiratus
est audsciam atque inportunam suggestionem et morti tradere huiuscemodi hominem cogitabat; quod nisi de carissimis adfectibua talis nun- 4 5 6 tius extitisset, eo quod incolumes esse hos et recte ac prospere agentes omnia nuntiasset, dignum protinus potuit excepisse auppliciun. Quae enim erat cura alia regis, belli dumtaxat tempore, nisi provincialium Salus, nisi dispositio rei militaris? Ita et domino meo lesu Christo
pugnanti adversum passiones quae profunda viscermn obsederant et curanti eos qui multo tempore variis infirmitatibus fuerant devincti et inclinato omni nisu pro salute universitatis, ille nuntius inportune adveniens de matre et fratribus nuntiavit Et potuit quidem similem Petro aut etiam graviorem excepisse sententiam; sed matris et fratrum interiectum
iectum nomen clementiam domini provocavit.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.