estis et desideria patris vestri facere vultis? Hoc utique dicit, quia quauta voluerit malignus princeps huius mundi et quanta desideraverit, per Moysen scripserit et dederit hominibus facienda. Ille enim homicida est
ab initio et in veritate non stetit, quoniam veritas in eo non est; cum loquitur mendacium, de suis propriis loquilur, quoniam mendax est sicut et
pater eius. ARCHELAUS DIXIT: Sufficientia tibi haec sunt, an habes et
alia quae dicas? MANES DIXIT: Habeo quidem multa et horum maiora; sed his contentus ero. ARCHELAUS DIXIT: Exemplum scilicet accipiamus
ex bis eorum quae habere te dicis, ut cum haec recte posita fuerint inventa, etiam reliqua cum bis adnumerentur; sin minus, ero ego obnoxius
sententiae iudicum, id est victi ignominiam feram. Ais ergo
ministerium mortis esse legem, et principem huius mundi mortem regnare ab Adam usque ad Moysen, scriptum est enim: Regnavit mors 1 2 3 ab Adam uaque ad Moysen in eos qui non peccaverunt. MANES DIXIT: Ergo mors regnavit aine dubio, quia dualitas est, nec aliter, nisi esset ingenita. ARCHELAUS DIXIT: Et quomodo ingeoita mors certo ei tempore
regni sumpsit ezordium? ab Adam enim, inquit, et non dixit ante
Adam. MAMES DIXIT: Quomodo vero et iustoram et peccatorum obtinuerit regnam dicito. ARCHELAUS DIXIT: Cum prius confessus fueris quia ex tempore et non ex aeternitate regnavit, tum dicam. Manss dixit: Scriptum est hoc, quia ab Adam usquc ad Moysen regnavit. ARCHELAUS
DIXIT: Ergo et finem habet quod coepit ex tempore et verum est illud
quod dictum est, quia absorta est mors in victoria. Etiam ingenita non erit quae et initium habere monstratur et finem. MAMES DIXIT: Deus ergo eam fecit. AREChELAUS DIXIT: Nequaquam, absit; deus enim mortem
non fecit, nec laetalur in perditione vivorum. MAMES DIXIT: Deus eam non fecit, facta tamen est, ut ais; a quo acceperit inperium vel a quo
creata sit dicito. ARCHELAUS DIXIT: Si hoc plenissime ostendero, quod
substontiam ingenitae naturae mors habere non possit, nonne confiteberis unum deum esse et hunc ingenitum? MAMES DIXIT: Loquere, subtiliter enim vis discernere. ARCHELAUS DIXIT: Quia tu verba illa ita protulisti,
tsmquam tibi proficerent ad ostensionem ingenitae radicis; sufficiunt
tamen nobis ea quae supra tractata sunt, in quibus plenissime ostendimus inpossibile esse duarum naturarum ingenitsrum existere posse substantias.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.