tenebras et mortem unum eundemque esse dicit legemque ab eo datam, propter hoc quod scriptum est, ministerium mortis, et reliqua quae obiecit Quoniam inique, sicut superius diximus, maiorum memoriae lex
non diligenter haerebat, scripta naturaliter in cordibus eorum, neque apud seniores erat satis firma traditio, cum eos inimica semper memoriae
inrepsiseet oblivio, et aliter quis eruditur a magiatro, aliter a semet ipso, proveniebat facile legis naturaliter scriptae transgressio et ex praevarieatione mandatorum regnum mors in hominibus obtinebat; huiuscemodi est enim genus hominum quod virga ferrea regi indigeat
1 2 3 a deo. Exultabat ergo mors et cum omni potestate regnabat usque ad Moysen, etiam id eos qui non peccaverant, hoc modo quo diximus; super peccatores quidem velut proprios sibique subiectoa, sicnt fuit Cain et Iudas; super iustos vero propter hoc, quod non consentirent ei,
quin potius resisterent, abscidentes a se libidinum vitia et concupiscentias, velut ii qui fuerant ab Abel et usque ad Zaohariam; in Cain ergo positus malignus ioteremit Abel iustum et usque ad Zachariam transferens
Moyses et legem dedisset filiis Istrahel et revocasset eis in memoriam
omnes iustificationes legis quaecumque observare oportebat et facere, eos vero solos qui praevaricarentur legem morti traderet, intercisa est mors ne super omnes regnaret; regnabat enim super peccatores solos, dicente sibi lege ne contigeris hos qui mea praecepta custodiunt. Huius ergo verbi ministerium Moyses detulit morti, reliquos omnes
praevaricatores legis interitui tradens; non enim pro eo, ut omnino mors nulla ex parte regnaret, Moyses advenit, cum utique plurirai etiam post Moysen sub mortis dicione tenerentur. Ex hoc ministerium mortis
appellatum est, quoniam soli transgressores legis puniebantur, non etiam conservatores, sicnt Abel faciens ea quae legis sunt et custodiens, quem
Cain, vas maligni effectus, interemit Verum etiam post baec voluit
mors pactum quod fuerat per Moysen positum rescindere, et regnare denuo super iustos; et inruit quidem in prophetas, interficiens et lapidans eos qui missi erant a deo usque ad Zachariam. Dominus autem meus
Iesns, iustitiam Moysi legis eustodiens, indignatus adversus mortem pro
praevaricatione pacti et totius illius ministerii, advenire dignatus est in hominis corpore, vindicaturus non semet ipsum, sed Moysen et eos qui ex ordine post ipsum fueniut violentia mortis oppressi. Malignus vero
ignorans huiuscemodi dispensationem ingressus est ludam ut per ipsum interfieeret eum, sicnt antea Abel interfecerat iustum. Sed cum intrasset
in Indam, poenitentia ductus se ipse suspendit; propter quod ait sermo divinus: Ubi est mors vicloria tua, ubi est mors acudeus tuus? Et
4 5 6 absorta est mors in victoria. Hao ergo ex causa minislerium mortis appellata est lex, qnia peccantea et praevaricantes morti tradebat, serrantes autem se defendebat a morte et constituebat in gloria, ope atque auxilio domini nostri Iesu Christi.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.