Nolito nos iudicare quia opera tua non fecimus, non enim misisti
nobis paracletum, cum dixeris te, mox ires, missurum esse, non multo magis illi haec dicent, qui a Moyse usque ad adventum ipsius Iesu Christi vitam excesserunt, et eo rectius dicent: Noli nos tradere tormentis, quoniam agnitionem tui non accepimus? Et non solum ii qui
ante ipsius adventum decesserunt iure haec allegare videbuntur, verum etiam illi qui ab Adam usque ad adventum Iesu obierunt; neque paracleti euim scientinm cousecuti sunt neque lesu doctrina eruditi sunt. Sed hoc solum ultimum genus hominum, ut ais, quod a Tiberio est
Salvabitur; ipse enim eos Christus de maledicto legis redemit, sicut Paulus
testimonium dedit: Quia littera occidit nec quemquam vivificat et Quod lex ministerium mortis est virtusque peccati. ARCHELAUS DIXIT: Erras
nesciens scripluras neque nrtuletn dei; multi enim etiam post adventum Christi usque nunc perierunt et pereunt, ii scilicet, qui operibus iustitiae deservire uoluerunt; illi vero soli qui susceperunt eum et suscipiunt
potestatem acceperunt filii dei fieri. Non enim omnes dixit, sed neque tempus terminavit, quieumque enim, inquit, accepetvnt eum. Adest autem
semper instis viris a creatura muudi nee cessat inqoirere sanguinem ipsorum ex sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae. Unde ergo Abel iustus et illi omnes reliqui per ordinem inter iustos enumerantur,
cum lex non esset Moysi, cum prophetae oborti non essent nec prophetiae munus inplessent? Nonne iusti effecti sunt ex eo quod legem
inplebant, ostendens unusquisque eorum opus legis scriptum in cordibus suis, teslimonium reddente eis conscientia sua? Cum enim quis legem non habens naturaliter quae legis sunt facit, hie legem non habens ipse sibi est 1 2 3 lex. Et intaere multitudinem legum per siagulos iustos, qui bene
agebant vitam suam, nunc ex semet ipsis proferentes in cordibus suis insitam dei legem, nunc a propriis parentibus inquirentes, aliquando etiam ab antiquioribus et seoioribus addiscentes. Verum quia pauci
per hunc modum poterant ad iustitiae culmen ascendere, id est per parentum traditiones, nulla in litteris lege conscripta, miseratus est deus humanum genus et scriptam legem per Moysen Toluit bomioibus dare, quoniam quidem non adprime in cordibus eorum naturalis legis aequitas retinebatur. Consona igitur primae cieationis humanae fit in litteris
legislatio, quae per Moysen datur salutis cansa plurimorum. Si enim aestimamus homiuem sine operibus legis iustificari et. Abraham reputatus est iustus, quauto magis ii, qui adinpleverint legem continentem ea quae hominibus expediunt, iustitiam consequentur? Et quoniam tritim
solummodo sermonum mentionem fecisti, de quibus apostolus dixit,
ministerium mortis esse legem et Christum redemisse nos de maledicio legis, et quoniam virtus peccati est lex, adde adhuc, et die quantacumque tibi videntur adversum legem esse conscripta.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.