utrumque minime valuisse, iufirmitatem ostendit artificis; quia et si dicat quis animam boni dei esse, otiosum opus invenitur hominis, nisi
etiam corpus acceperit. Quod si rursum corpus mali dei dicatur esse figmentum, otiosum nihilominus erit, si animam non acceperit; quae utique nisi cummista atque sibi invicem fuerit iaserta cum corpore, homo nec erit nec dicetur. Unde multis esemplis adprobavit Arcbelaus totius hominis unum atque eundem esse factorem. Archelaus dixit:
Scire te non dubito, Manes, hoc, quod generantis aut creantis filius dicitur ille qui natus est
autem dixit vidisse se eum, sicut fulgur cadentem de caelo; uti ne quisquam audeat dicere quod ipsum nos docebat orare; neque enim descenderat lesua, ut homines coniungeret et reeonciliaret Satanae, quin potius conterendum eum sub pedibus fidelium suonun tradidit. Sed
ego iam beatiores istos dicam esse gentilee qui multos quidem introducunt
deos, unanimos tarnen atque amicos eos confitentur; hic vero duos introducens, inimicitias inter eos discordemque sententiam non erubescit adstruere. Quod si multos sub huiuscemodi condiciooe introduceret deos, ludum iam gladiatorium inter eos erat videre, innumeras babentes naturas diversasque sententias.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.