adquiescis his dictis, saltem exemplis tibi adfirmabo. Intuere hominem templum esse quoddam, sicut et scriptum est; spiritnm autem qui in ipso est, refer ad eins formam qui inhabitat templum; neque ergo templum construi potest, non agnito prius habitatore templi, neque inhabitator conlocatur, si templum non sit extructum. Cum ergo utrumque
una ac pariter dedicetur, quomodo in his inimicum aliquid aut con- 1 2 3 trarium inveniri potest, et non potius ab amicis atque idem rolentibus utrumque videtur effectum? Et ut scias quoniam et; amicitia ei genere coniuncti sunt, qui seit et audit, Faciamus hominem et reliqua respondit. Hic enim qui templum extruit interrogat illum qui informat simulacrum,
mensurasque etiam magnitudinis ac latitudinis vastitatisque perquirit, ut ita fundameiitorum spatia describat; neque enim in vanum quis templum extruit, nisi mensuras coolocandi didicerit simulacri. Similiter igitur perquiritur modus corporis atque mensura, ut possit apte in eo anima conlocari ab artifice omnium deo. Quod si dicat quis inimicum
esse eum, qui plasmaverit corpus, domini, qui creator est ammae meae, quomodo non, dum alteri invidet, alterius operi inrogavit infamiam, at aut ille qui templum extruit angustum faeiat, ita ut capere non possit quod coulocatur; aut ille qui simulacrum fecit, quomodo non grave aliquid protulit et ponderosum, quo iutromisso, templum
continuo concideret? Secundum hoc, quod novimus esse inimicorum
studia, coutemplemur haec, si non ita se babent; sin autem oportet omnia isdem mensuris eadem aequitate disponi similique gloria efferri, quid adhuc de hoc dubitamus? Addimus tarnen, si placet, etiam illud
exemplum: similis videtur esse homo navi, quae instnicta ab artifice
atque in mare deducta est quamque navigare inpossibile est sine gubemaculis, quibus regi et flecti possit in quaecumque loca voluerit gubernator eius. Et quia eodem artifice indigeat corpus gubernaculorum quo et totius navis, nulli dubium est; sine gubemaculis enim otiosum erit omne navis opus, corpus illud inmensum. Ita ergo animam
corporis gubernacula dicimus, reguntur autem utraque arbitrii atque animae libertate, quo velut gubematore utimur; quae cum coniunctione unum effecta consonantiam officii sui continent ad omne opus, quodcumque ex semet ipsis efflciunt, uni suctori et conditori testimonium ferunt.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.