Christus de his dixisse per parabolas: Nemo potest vinum novum in utres veleres mittere alioquin rumpentur utres et vinum. effundetur. Sed vinum
novum in utres novos mittendum est, quoniam quidem idem dominus 1 2 3 est utris et vini; nam etsi diversa sabstantia sit, sed dominatione et observantia et usu ex his duabus una persona subsistit. Non enim
animam dicimus substantiae unius esse cum corpore, sed habere unumquodque qualitatem suam; et tamquam ad unum genus atque
unam speciem hominum uter ac vinum conparatur, ita ab uno deo, qui omnia tam in caelis quam etiam in terra creavit, hominem condiqui ratio expetit veritatis; gaudet enim anima corpore et diligit et colit illud, nihilominus etiam corpus gaudet ab anima se vivificatum. Quod si maligni opus dicat esse quis corpus, cum sit et corruptibile
ac vetustum atque deterrimum, non potest ferre spiritus virtutem nec animae commotionem et eins splendidissimam creaturam. Sicut enim adsnmentum panni rudis adsuat quis vestimento veteri, maior scissura fit, ita etiam corpus, si praeclarissimo operi, animae, adsociatum fuerit, interiet. Similiter et si quis inferat lucernae lumen in locum tenebrosum,
fugantur continuo tenebrae nec adparent; ita intellegendum est, anima corpori inserta, continuo tenebras effugatas et enam iam effectam esse naturam atque unum hominem in unam speciem constitutum; et ita conveniet consonanter tinum novum esse missum in utres novos et adsumentum panni rudis adsntum non esse veteri vestimento, sed novo.
Sed et ex hoc ostendere possumus consonantiam esse virtutum in utraque,
id est corporis atque animae, substantia, in qua ait scripturarum doctor maximus Paulus, deum in corpore, sicut voluit, unumquodque membrum posuisse.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.