eo tempore ex quo malum eum fuisse adseris, certus esto; quia neque
agnoscitur vini qualitas, nisi prius gustaverit quis, sicut et ex fractu omnis arbor dinoscitur. Quid ergo dids? ex quo tempore malus est hie? necessaria enim nobis videtur haec ratio. Manes dixit, Semper. Archelaus dixit: Ostendam etiam hoc apud vos, optimi viri et prudentssimi
auditores, quoniam sermo eins omnino non constat; nam et ferrum non est semper malum, nisi ex quo homo est, et artificium eius in malo conversum, utendo ex eo perverse; et omne peccatum extitit ex quo homo est. Sed nec ille quidem ipse magnus serpens malus ante
hominem fuit, sed post bominem, in quo malitiae suae ostendit fructum,
quia ipse voluit. Si eigo nobis post hominem adparet secundum scripturas malitiae pater, quomodo ingenitus erit qui post hominem, qui factura est, malus effectus est? Sed et ex hominis tempore a se creati, cur malus ostendatur? Quid in eo concupivit, si omne corpus suae facturae
erat, quid zelatus est? Qui enim zelatur aut concupiscit, meliora
et aliena concupiscit. Si ergo ex quo homo est, ex eo mala natura demonstratur, quomodo suus fuit, sicut frequenter ostendi, homo? Si enim suus erat homo, malus erat etiam ipse tamqaam talis arboris fructus; mala enim arbor, sicut ais, malos fructos facit. Cum omnes
enim mali eesent, quid desideravit aut unde initium malitiae ostendit, 1 2 si ex tempore plasmati hominis malitiae eius homo causa est? Lege autem ac praecepto sibi dato, homo poterat nequaquam obtemperare serpenti et bis quae ab eo dicebantur; cui si non obtemperasset homo, qua ex causa malus fuisset? Quod si ingenitum est malum, etquomodo
interdum homo fortior illo invenitur? Obtemperans enim mandato dei
frequenter vincit omnem malitiae radicem; et ridiculum est, si iste qui factura est fortior inveniatur ingenito. Cuius autem est lex et mandatum? illud dico quod homini datum est. Sine dubio confitebitur dei esse. Et quomodo potest dari lex alieno? aut inimico quis potest dare
praeceptum? Aut ille qui accipit praeceptum, quomodo potest adversns diabolum, it est, adversus creatorem suum pugnare, tamquam si filius patri, cum beneficiorum debitor sit, inrogare velit iniurias? Ita in hac parte inutilitatem hominis designas, si per legem et mandatum adversum eum qui se plasmaverit, dimicet atque eum vincere conetut. In tantum
enim stoliditatis progressum esse ipsum diabolum putabimus, quod adversum se hominem se fecisse non senserit, nec animadverterit quod futurum esset, nec providerit quod sequebatur; cum etiam in nobis, qui factura sumus, sit aliqua vel parva scientia, inest et aliquid providentiae et existimationis nonnumquam certae? Et quomodo ingenito ne
exiguum qaidem providentiae fuisse credimus neque existimationis aut intellectus? Sed brutissimus sensu et obtusissimi cordis et naturae pecoris invenitur secundum adsertionem, videlicet, tuam. Quod si ita
est, quomodo homo, qui ingenio atque scientia non parum pollet, ab eo, qui ignarus omnium atque hebes sensu est, potuit accepisse substantiam?
Quomodo huiuscemodi auctoris opus esse hominem audebit aliqnis confiteri?
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.