alia malitiae, quam non plantavit deus, et tunc tibi dicam fructus eius. Abcbelaus dixit: Non hoc veri expetit ratio; neque enim adsentiar tibi radicem esse malae arboris illius, de cuius fructibus numquam ullus 1 2 3 gustaverit. Tamquam si vetit aliquid quis emere, nisi priua gustando
discat utrum arida sit species ant liqnida, pecaniam non profert; ita neque ego tibi adsentiar esse arborem malam et pesaimam, nisi prius qualitas fructuum eius fuerit manifestata; scriptum est enim quia de
fructibus arbor cognoscitur. Dic ergo nobis, ο Manes, arbor quae dicitur
mala quem adferat froctum, ant cuina naturae sit, quam virtutem habeat, ut tibi credamus etiam radicem arboris ipsius esse talem. Manes dixit: Radix quidem mala, arbor autem pessima, incrementum vero non ex deo, fructus autem fornicationes, adnlteria, homicidia, avaritia et omnes
mali actua malae illius radicis. Archelaus dixit: Ut tibi credamus
quia isti sunt fructus malae illius radicis, gustum nobis eorum profer; aubstantiam enim ingenitam esse prommtiasti huius arboris, cuius fructus secundum sui similitudinem proferuntur. Manes dixit: Haec ipsa iniustitia quae in hominibus est testimoninm reddit, et avaritia, de gustu
malae illius radicis. Abchelaub dixit: Ergo, ut dixisti, fructus sunt
arboris huius iniquitates istae quae geruntur ab bominibus. Manes dixit: Ita plane. Archelaus dixit: Si fructus isti sunt, id est actus hominum mali, ipsi ergo homines radicis locum atque arboris obtinebant; ipsos enim pronnntiasti fructum ferre huiuscemodi Manes dixit: Ita
dico. Archelaus dixit: Male dicis, ‘ita dico’; non enim ita dicis, alioquin
cum homines peccare cessaverint, arbor malitiae infryctuosa adparebit. Manes dixit: Inpossibile est quod dicis; si enim unus cessaverit aut alius aut plures, alii tamen hoc agent. Archelaus dixit : Si omnino
possibile est unum et alium et plures, sicut ais, non peccare, possibile
est etiam hoc omnes agere; unius enim conditoris sunt et unius massae omnes homines, et ne te otiose per ineptias sequar, ea quae incondite protulisti certis praescriptionibus exludcam. Ais fructus malae radicis
atque malae arboris esse actus hominum, id est fornicationes, adulteria, periuria, homicidia et reliqua his similia? Makes dixit: Ita. Archelaus
dixit: Ergo si humanum genus interire provenerit a facie terrae, ita ut ultra iam peccare non possint, periet et arboris huius substantia, fructum ultra non adferens. Manes dixit: Et quando quod dicia fiet?
Archelaus dixit: Quoniam quod futurum est nescio, homo enim sum, 4 5 6 non tamen aermonem istum indiscussum relinquam. Quid dicis de humano genere, ingenitum est aut factura? Makes dixit: Factura est Archelaus dixit: Si factura est homo, quis est adulterii et fornicationis
et reliquorum talium pater, cuius hic est fructus? Priusquam
fieret homo, quis erat qni fornicaretur aut adulteraret aut homicidia perpetraret? Manes dixit: Sed homo a mala natura plasmatus manifestum
est, quia ipse sit fructus, etiam si peccet, etiam si non peccet; unde semel absolute nomen hominum et genus tale est, etiam si iusta gesserit aut iniusta. Archelaus dixit: Sed et illius rei faciamus mentionem.
Si ipse, ut ais, hominem fecit malignus, quare malitiam exercet adversus eum?
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.