igitar dicis? recipiunt conversibilitatem an non? Et inmorante Mane, Archelaus ait: Si quidem inconversibiles esse dicit utrasqae naturaa, quid est quod inpediat, uti ne unum atque idem eas esse opinemur?
Si enim inconversibiles sunt, non est in his naturis, quae similiter inconversibiles sunt et similiter ingenitae, ulla diacretio, neqne altera ez his bona agnoscitur aut mala. Quod si conversibiles sunt, scilicet provenire
potest et bonum effici malum et malum bonum. Si enim hoc provenire possibile est, quare non unum dicamus ingenitum, qnod intellegere
magis dignum est iuxta rationem veritatis? Intneri enim oportet, quomodo malus ille fuerit ab initio, aut in quos malitiam exercuerit ante mandi constitutionem. Cum caelum nondum extitisset et
nondum terra subsisteret, non homo, non animal, in quos ezercebat malitiam? qaem opprimebat iniuate? quem spotians occidit? Quod si
suis eum dicas extitisse malum, sine dubio ergo ostenditur illum bonae esse naturae. Si vero et illi omnes mali sunt, quomodo potest Satanas Satanan eicere? Sed conclusus sermonem convertis, ut dicas quia bonus
vim passus est a malo. Sed nec hoc quidem est tibi sine periculo dicere, ut lucem victam esse confirmes; quod enim vincitur vicinum
habet interitum. Quid enim ait sermo divinus? Quis enim potest introire in domum fortis et diripere vasa eius, nisi illo sit fortior? Qnod si hominibus
eum malum extitisse dixeris et ex eo malitiae suae indicia demonstrasse, ergo ante hoc bonus fuit et conversibilitatem recipit ex eo, quod creatio hominis causa invenitur extitisse malitiae. Sed postremo
dicat quid est malum, ne forte nomen solum defendat ant adstruat Quod si non nomen mali, sed substantia, fructus nobis malitiae et nequitiae huius exponat, quoniam non agnoscitnr umquam arboris natura sine fructu.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.