nobis potestate permissa, dicemus quod nostrae opinioni claruerit Demus
tamen et Archelao episcopo dicendi facultatem ad baec, ut quae ab utroque dicta fuerint conparantes, pro veritate possimus ferre sententiam. Abchelaus dixit: Tametsi ingentis audaciae et blasphemiae plena est intentio adrersarii. — Manes dixit: Audite, iudices, quid dixerit,
‘adversarii’? Ergo duae res sunt. Archelus dexit: Insaniae magis
quam prudentiae videtur mihi plenus iste, qui mihi hodie controversiam movet, quia dixero ‘adversarius’; sed ablata tibi est in modico sermone 1 2 obiectio tua, si quidem ex hoc arbitratos es te adfinnaturum duas esse naturas. Ingentem doctrinam ferens adee; neatrum enim eorum quae adaeris stat. Potest enim is qui non natura sed proposito adversarios est, amicns
affectus, non esse adversarius, et ita cum alter e nobis alteri adquieverit, unum
atque idem uterque adparebit; quae causa indicat creaturas rationabiles libero arbitrio esse permissas, unde et conversiones recipiunt et ideo ingenitae naturae esse non possunt. Quid ergo ais? duae istae naturae inconrertibiles sunt an couvertibiles, aut una earum convertitur ? At vero Manes remoratus
est non inveniendo responsum; intuebatur enim quod ex utroque concluderetur,
retractans: quia si dicam converti eas, respondebit mihi illud quod in euangelio scriptum est de arboribus; quod si negem eaae convertibiles, permixtionis statum et causam necessario expetet. Interea
aliquando respondit Manes: loconvertibiles quidem sunt utraeque, quantum spectat ad contraria, convertibiles vero, quod spectat ad propria.
Abchelaug dixit: Videris mihi delirus esse et obliviscens propositionum
tuarum, sed ne eorum quidem quae didicisti verborum virtutes vel qualitates agnoscere. Neque enim conversio qnid sit agnoscis, neque quid sit ingenitum aut quid dualitas, non quid praeteritum vel quid praesens quidve futurum sit, sicut ex his quae a te nunc dicta sunt,
adverti. Inconvertbilem enim esse adfirmasti utramque naturam, quantum
ad contraria spectat; convertibilem vero, quantum ad propria. Ego vero dico, quia qui in propriis vertitur non excedit a se, sed est in eisdem quibus semper est inconvertibilis; qui vero recipit convertibilitatem, hic extra propria effectus, devenit in aliena.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.