dic de doctrinae tuae modo et fidei titulo. Makes dixit: Ego duas naturas esse dico, unam bonam et alteram malam, et eam quidem quae bona est in quibusdam partibus babitare; malam vero esse tam mundum hunc quam omnia quae in eo sunt, qnae quasi ergastula in parte maligni posita snnt, sicut ait lohannes: Totus mundus in maligno
est positus, et non in deo. Propterea duo loca esse diximus, unum
bonum et alium malum, qui extra eum est, ut in his spatium habens posset in se suscipere creataram mundi. Si enim dicimus monarchiam unius naturae et omnia deum replere et nullum esse extraneum locum, quis erit creaturae susoeptor? ubi gebenna ignis? ubi tenebrae exteriores?
ubi fletus? In ipso dicam? Absit; alioquin etiam ipse in his
pariter cruciabitur. Non ista sentiatis quicumque salutis vestrae curam geritis? exemplum enim vobis dicam, ut plenius intellegatis. Unum vas est mundus; quod si dei substantia totum hoc vas replevit, quomodo iam potest in ipso vase aliquid amplius reponi? Si repletam est,
quomodo suecipiet quod ponitur, nisi eracuetar de rase pars aliqua? Aut quo proficiet quod evacuabitur, cum locus non sit? Ubi terra? ubi caelum? ubi abyssus? ubi stellae? ubi sedes? ubi potestates? ubi principes? ubi tenebrae ezteriores? quis est qui horum posuit fundamenta, et ubi? Non potest aliquis dicere, nisi forte blasphemet Quomodo
autem et condere potuit creatoras, non subsisteute materia? Si enim de non extantibus, conaequatur has visibiles creaturas meliores esse et omnibus virtatibus plenas. Quod si malitia est, et mors in eis et corruptio et si quid bono contrarium est, quomodo ex alia natura factas esse eas dicimus? Si vero consideretis quomodo generentur filii
hominum, invenietis non esse deum hominis creatorem; sed alium, qni et ipse ingeuitae est naturae, cuius oonditor nullus nec creator nec 1 2 3 factor est, sed sola malitia sua talem eum protulit. Est igitur vobis
hominibua commixtio cum uxoribus vestris de huiuscemodi occasione deacendens: cum quis vestrum carnibus aliisque cibis fuerit satiatus, tunc ei concupiscentiae oboritur incitatio, et ita generandi filii fructus
augetur, ut non ex virtute aliqua nec ex philosophia nec ex alio ullo intellectu, sed ex sola ciborum satietate et libidine et fomicatione. Et
quomodo mihi quisquam dicet qoia ad imaginem dei factus est pater noster Adam et ad similitudinem, et similis est ei qni fecit eum? Quomodo omnes qui ex eo generati sumus similes ei sumus? Immo vero e
contrario plurimae nobis sunt formae, diversi vultus ferentes effigiem. Qnod quam verum sit demonstrabo vobis in parabotis. Intuemini mihi
aliqnem rolentem thesauram aut aliqnid aliud signare, et accepta cera vel luto, velle vultus sui signaculum quod gerit, exprimere; quod si alius quoque vultus sui figuram similiter expresserit, numquid simile
signaculum adparebit? Nequaquam, etiam si vos nolitis quod verum est confiteri Quod si non sumus similes in signaculo, sed est in nobis
differentia, quomodo non probatur principum nos et materiae esse facturam? Secundum enim ipsorum formam et similitudinem et imaginem etiam nos existimus formae diversae. Quod si eam quae ex initio facta
commixtio est et qualiter facta sit vultis addiscere, edicam.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.