ne sicut muta animalia, quae intellectu carent nec quod agunt advertunt, ita etiam Marcellus, qui nunc se velut dediticium doctrinae Archelai subiugavit, ad ultimum damno animae ferriatur, cum praeparandae divini cultus observantiae ultra non habuerit facultatem. Scio autem
et certus sum quod, emendato Marcello, etiam vos omnes salvi esse
poteritis; ipsius enim iudicio suspensa pendet urbs vestra: quod si ab 1 2 unoquoque vestrum abiciatur vana praesumptio et ea quae dicentur a me veri amore audiantur, futuri saeculi hereditatem, caelorum regna, eapietis. Sum quidem ego paracletus qui ab lesu mitti praedictus
sam, ad arguendum mundum de peccato et de iudicio et de iustitia, sicut
et qui ante me missus est Paulus ex parte scire et ex parte prophetare se dixit, mihi reservans quod perfectum est, ut hoc quod ex parte est destruam. Tertium ergo testimonium accipite , apostolum me esse
Christi electum; et si vultis mea verba suscipere, invenietis salutem; noleotes autem vos aeternus ignis absumere habet. Sicut enim Hymenaeus
et Alexander traditi sunt Satanae ut discerent non blasphemare. ita et vos omnes poeuarum principi trademini, pro eo quod manus iniecistis in patrem Christi, cum eum dicitia causam esse omnium malorum et conditorem iniustitiae et totius iniquitatis creatorem, ex eodem fonte dulcem et omaram produceutea aquam; quod fieri aut intellegi
nulla ratione possibile est. Cui enim oportet credi? magistris vestris
istis, qui carnibus vescuntur et afluentissimis deliciis perfruuntur, aut salvatori lesu Christo dicenti, sicut scriptum est in euaugelionim libro: Non polest arbor bona malos fructus facere, neque arbor mala bonos friuctus facere? Et alio in Ιοcο, patrem diaboli mendacem et homicidam ab
initio esse confirmat; rursum desiderium fuisse tenebris ut insequerentur illnd quod de luce initio fuerat prolatum verbum, et inimicum homiuem, zizaniorum seminatorem et principem saeculi mundi huius deum, qui hominum mentes excaecat ut non euaogelio Christi deserriant. Bonus est ieste deus, qui suos homines salvari non vultT Et, ut ne
multa alia revolvam et spatium temporis obteram, verae doctrinae differena tempus, haec dixisse sufficiat et ad propositum redeain, ut conpetenter osteadam istorum absurdam esse doctrinam, nec quicquam deo et patri domini nostri salvatoris adacribendum, sed malorum nostrorum causam accipere Satanam: in ipsum etenim reiciendum est, quod
omnia huiuscemodi mala ab ipso generentur. Sed et ea quae in prophetis
et lege scripta sunt ipsi nihilominus adscnbenda sunt; ipse est enim qui in prophetis tunc locutus est, plurimas eis de deo ignorantias 3 4 5 suggerens et temptationes et concupiscentias. Sed et devoratorem eum
sanguinis et carnis ostendunt; quae omnia ad ipsam pertinent Satanan et ad prophetas eius, quae transformare vqluit in patrem Christi et scribere pauca quaedam vera, ut per baec etiam cetera, qnae sunt falsa, crederentur.
Unde bonum vobis est ex omnibas qnae usque ad lobanoem
scripta sunt nihil omnino suscipere, a diebus vero eius euangelizatum regnum caelorum solum amplecti; semet ipsos enim inriserunt, ridicula et ludicra introdaceotes, eiiguis quibusdam verbis in lege adumbratis, ignoraotes quia malia, si admisceantur bona, malorum corruptione etiam
qnae bona sunt exterminantur. Et si quidem est quisquam, qui possit
ostendere legem recti tenacem esse, debet custodiri; sin autem malam ostendero, interimenda est et abicienda, quippe quae mortis ministerium continet informatum, quae vultus Moysi gloriem contegens destruxit Non est igitur sine periculo cuiqnam vestmm pariter cum lege et prophetis
novum adinngere testameutum, tamquam unins sint utraque doctoris, quippe cum renovetur de die in diem salvatoris nostri eruditio, illa vero veterascens et senescens prope extermiuium fiet. Quod manifestum
est bis qui discretionem habere possunt; quia sicut arboris cum senuerint rami vel truncus fmctum ultra non adfert, sed absciduntur, et
membra corpomm, cum cormpta fuerint, amputantur; corruptionis enim virus ex membris per omne corpus infunditur, et nisi artificis diligentia remedium morbus acceperit, corpus omne vitiatur; ita ergo et recipientes legem, nisi agnoyeritis cuius sit, animas cum salute perdetis. Lex enim
et prophetae usque ad lohannem Baptistam, a lohanne vero lex veritatis,
lex promissionum, lex caelorum, lex adnuntiatur humano generi nova. Et quidem donec non erat qui verissimam scientiam domiai nostri lesu Christi vobis ostenderet, peccatum non habebatis: nunc autem et videtis
et auditis et in infitias ire vultis, ut legem quae destructa est et relicta, sicut Paulus, qui apud vos probatissimus habetur, ait in quadam
epistula sua hoc modo: Si enim guae destruxi, haec iterum reaedifico, 6 7 8 praevaricatorem me constituo. Hoc autem dicit, gentiles eos iudicans, propter quod sub elementis mundi essent, priusquun veniret pleuitudo fidei, credentes in lege et propbetis.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.