quare quod deforis est catini et calicis lavatis; quod autem intus est inmunditia
plenum est? Aut neseitis quia qui fecit quod foris est et quod de intus est freit? Numquid de catino et de calice loquebatur? Numquid vitriarius erat, qui haec dicebat, aut figulus, ex luto fingena vasa? Nonne de corpore atque anima evidentissime loquebatur? Quoniam
1 2 3 quidem Pharisaei aneti et cimini decimas expetentes quae erant graviora legis relinquebant et his quae extrinsecus erant adbibentes diligentiam contemnebant ea, quae ad salutem animae pertinebant; expetebant etiam ealutationes in foro et primos discubitos in cenis; quod
sciens dominus Iesus perditos esse dicebat eos, quia bis solis rebus quae deforis erant adhiberent diligentiam et ea quae intrinsecns erant contemnerent velut aliena, ignorantes quoniam qui corpus fecerat, ipse fecit et auimam. Et quis ita lapideus est et stolidus, ut non ad omuia ei iste sermo sufficiat? Cui sermoni consonans Paubis ait, ioterpretans.
ea quae in lege scripta sunt hoc modo: Non infrenabis os bovi trituranti Numquid de bubus cura est deo? Aut propter nos utique dicit? Sed quid inmoramur ulterius? adiciam tarnen pauca de pluribns. Si duo sunt
ingenita et his loca certa decernimus, dividitur deus; si intra certum locum est et non ubique diffunditur, et erit multo inferior loco, in quo
est (maius enim quod continet semper eo quem continet) et efficitur deus eius magnitudinis cuius est locus in quo continetur, sicut bomo, si sit in domo. Deinde ratio requirit quis est qui inter eos diviserit
aut quis eis certos terminos statuerit, et invenitur iam uterque multo inferior virtutis humanae. Lysimachus enim et Alexander totius mundi
ioperium tenuerunt omnesque nationes barbaras atque omne genus hominum subicere potuerunt, ita ut non esset alins inperator per illud tempus praeter ipsos sub caelo. Et quomodo audebit quisqnam dicere
non ubique esse deum, qui est lumen verum indeficiens, cuius est regnum sanctum et sempitemum? Heu nequissimi istius inpietas, qui nec
aequalem quidem cum hominibus potestatem omnipotenti deo tribuit!
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.