in aeternum. Tunc autem haec fient, cum statua veuerit Prolationes
autem onmes Jesus est in modica navi, et mater vitae et duodecim gubematores et virgo lucis et senior tertius. Unde et maiori in navi vivens spiritus adhibetur, et murus ignis illius magni, et murus ventd et ëris et aquae et interioris ignis vivi, quae omnia in luna
habitabunt, usquequo totum mundum ignis absumat; in quot autem 1 2 annis numerum non didici. Et post haec restitutio erit duorum luminarium
et principes babitabunt in inferioribus partibus suis, pater autem in superioribus, quae sua sunt recipiens. Haec est omnis doctriua quam
tradidit tribus discipulis suis et iussit eos in tres mundi plages proficisci; ex quibus Adda partes sortitus est Orieatis, Thomas vero Syrorum terras accepit; Hermas vero ad Aegyptum profectus est; et usque
in hodiernum ibi degunt dogmatis huius gratia praedicandi.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.