accepimus, et fociamus secundum nostram, qui principes sumua, formam et secundum eam quam vidimus, quod est primus homo; et ita hominem creaverunt. Evam quoque similitei fecerunt, dantes ei de concupiscentia sua ad decipiendum Adam, et per haec factum est figmentnm mondi per conditionem principis. (XI.) Deum vero non habere partem
cum mundo nec gaudere super eum, propter quod ab initio furtum paseus sit a principibus et oborta fuerit ei tribulabio. Hac de causa mittit et furatur ab eis animam suam cotidie per luminaria haec, id est solem et lunam, per quos universus mundus et omnis creatnra raptatur. Illum vero qui locutus est cum Moyse et ludaeis et sacerdotibus,
principem dicit ease tenebrarum, et ideo unum atque idem sunt Christiani et ludaei et gentiles, eundem deum colentes; in concupiscentiis enim suis seducit eos, quia non est deus veritatis. Propter hoc ergo
4 5 quicumque in illum deum sperant, qui cum Moyse locutus est et prophetis, cum ipso habent vinculis tradi, quia non speraverunt in deutn veritatis; ille enim secundum concupiscentias suas locutus est cum eis.
Acta Archelai. Hegemonius. ed. Charles Henry Beeson. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.