Et si propriis et privatis urgeamur angustiis, procellis tamen publicis magis affligimur, et fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiæ suæ, et de longa et gravi infirmitate aliquantulum jam erexit. Veruntamen omni infirmitate gravior est animæ nostræ procella discordiæ, quæ Domino permittente scidit ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Hæc est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum justissimus dolor et amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare oporteat, quid timere. Inde est quod in absentia vestra serenitati vestræ affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini. Si enim res vestræ prosperæ fuerint, speramus in Domino, quia nos et ecclesia Dei, quæ apud vos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit,et Domino auctore numquam schismaticis adhærebit. Ecclesia vero Gallicana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexandrum et ab Octaviano recessit. Quod autem ad humanum spectat examen, meliori et saniori parti videtur adhæsisse, quum omnibus constet quod persona Alexandri honestior est, prudentior, litteratior, eloquentior: et causa ejus ab omnibus inde venientibus sincerior et justior prædicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus affuerit, proniores sunt in partem Alexandri. Audivimus autem quod imperator vos in partem Octaviani trahere conetur: sed absit, ut in tanto periculo ecclesiæ pro amore vel honore hominis faciatis nisi quod credideritis Domino placiturum, nec decet majestatem vestram, si placet, ut inconsulta ecclesia regni vestri superponatis ei hominem, qui sine electione, et ut publice dicitur, sine gratia Domini per favorem et vim imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere ecclesia Romana in parte Alexandri est. Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere et prævalere per hominem cui justitia deest, cui Dominus adversatur: eos vero in humili casu prævaluisse, crebra recolimus relatione, quos Gallicana recepit et fovit ecclesia, et infelicem exitum eorum quos Teutonicus impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, paschalis adversus tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi similiter in diebus patrum. Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus inclinet assensum, quæ justitiæ et veritati innititur, et Christo propitio triumphabit, et si vobis placet, in tanto periculo totius ecclesiæ Domini, utendum est vobis consilioregni vestri, nihilque in præjudicium ejus statuendum est sine consilio cleri vestri.