Suscepimus litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem et ecclesiam suam de Lisleshula a nobis male tractatam esse, petens, causam, quæ inter vos et jamdictum abbatem vertitur, a nobis fine canonico terminari, et nisi velitis adquiescere, non patietur, quod in jamdictæ ecclesiæ aliquid a modo habeatis. Nos autem jamdicto abbati persuasimus ut appellationi omni renuntiet, si et vos renuntiare volueritis, et nostrum subire judicium, et jam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factæ et faciendæ. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem præfigimus Dominicam, qua cantabitur, Misericordia Domini: et tunc auctore Domino, quod in abbatemstatuistis, si justum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit injustum. Nobis enim merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione justitiam consequi, et religionis cultus in ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessarius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare. Si vero memorata die conditione præscripta adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis, aut amicos deludimus. Valete.