Vestro mallem, si cum utriusque nostrum commoditate fieri posset, desiderato frui colloquio, quam ea quæ et me dixisse justum est, et vos diligentius audire expedit, chartulæ commendare, quæ id solum eloquitur quod illi creditum est: nec ad ea quæ inter amicos utiliter adinvicem proponerentur, commode dilatatur. Cæterum hoc desiderium meum tum multiplicium et inevitabilium negotiorum instantia, tum aliquantula corporis mei infirmitas præpediunt, ut scribi necesse sit quod dici potius expediret. Meminerit itaque Dominus et amicus meus, quoniam, ut ait orator, Primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. Doleo quidem contigisse quod ad memoriam vestram reducere necesse est; quia vos semel decipi contigit in matricularia ad incommodum, secundo in cessione præbendæ Parisiensis, ad errorem, nec de cætero omni spiritui adquiescatis, ut in subthesauraria disponenda turpiter decipiamini. Est autem vir probus Laurentius concanonicus vester, cui eam dominus archiepiscopus dare disposuit, et majore, si vocaretur a Domino, et vitio ambitionis purgaretur, dignus honore. Sed nunquid vobis conducit, et honori vestro, ut domini vestri collateralem eligatis in ministerium vestrum, immo intrudi patiamini, ut non tam vobis quam alteri debeat quod ministrabit? Numquid de thesaurario subthesaurarius esse vultis? nonne satius est vos officialium vestrorum esse custodem, quam vobis et illis cum incommoditate custodem alium deputari? Vos de cætero videte quid egeritis,ego pro fide et affectione quam habeo ad vos, et pro reverentia venerandi et pii patris nostri beati Samsonis, hoc vobis quem video in multis labefactatum, propono, ut memineritis vestri et nostri, qui vobis semper fideles extitimus: ne, quod absit, probabiliter dici possit, nos vitio ingratitudinis laborare. Quum autem redieritis, non displicebit nobis, si feceritis de ministerio vestro quod vestram deceat, et nostram non dedeceat honestatem. Nam in his quæ honori vestro conducent, nos beneplaciti vestri, quod poterimus, habebitis adjutores. Ad hoc invitat fides, suadet affectio, sed Samson ille compellit, cuius memoria in benedictione est.