Etsi certum sit quod episcopi ad inobedientiam proni, et pastores pascentes seipsos, qui amore quietis et luxus, et temporalium metu damnorum impio impietatem suam annuntiare detractant, ad omnem subversionem juris, et singula præjudicia ecclesiarum, dicentes Euge, Euge! se de cætero adversus omnia mandata vestra, et etiam apostolicas sanctiones, quatenus eis displicuerit, sub prætextu appellationis exhibitæ tueri proponant, expedire tamen arbitror, ut de vestris suffraganeis statim si fieri potest, aliquos evocetis, vel audituros domini papæ mandatum, aut vobiscum de statu Cantuariensis ecclesiæ tractaturos, aut alia evocationis eorum causa proposita, si qua vobis et his qui vobiscum sunt, occurrerit commodior. Quum enim jam appellaverint, quod fortasse jam domino papæ significatum est, et in omnibus regi suo obtemperant, non video de cætero quare colloquium eorum oporteat evitari, sed neque regis. Credo enim quod metu laboris quem subituri sunt, et sumptuum quos verentur, et ob imminentium periculorum instantiam, et dubium causæ eventum, paci ecclesiæ, et reconciliationi vestræ diligentiorem operam dabunt; quia nec unum eorum opinor inveniri, quem tot et tantarum incommoditatum dispendia subire non pigeat. Et si transfretaverint fortasse mediante imperatrice pax ecclesiæ reformabitur, aut Domino propitio causa vestra in meliori calculo relinquetur. Instat enim tempus, ut aiunt, quo Aquila rupti fœderis, juxta Merlini vaticinium, frænum deauratura est, quod apro ejus datur, aut modo fabricatur in sinu Armorico. Namsicut accepi pro certo, postquam priores litteras exaraveram, in accessu Filgeriarum grave damnum perpessus est, quod adhuc deplorant apud nos amici Francorum, quorum quidam capti sunt, alii vulnerati, dum purum sitientes argentum, nitebantur strenui præ cæteris apparere. Audieram hæc prius in curia Christianissimi regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo: sed non facile rumigerulis credidi, licet aliquantulum fidem faceret dubitanti, quod Comes Robertus tristitiam inde conceptam dissimulare non poterat. Dicunt etiam quod famelici saturos, et inopes copiosos rerum omnium obsident hostes, et quod obsessus obsidente longe securior est. Radulfus enim, ut perhibent, castrum suum optime præmunivit, vastavitque quicquid alimentorum in circuitu suo potuit inveniri, nec ad remotiora sine magnis copiis præambulantium progredi licet, eo quod electissimorum militum Radulfus memoratus copiam habens, vias eorum acutissimis sepit spinis, et aculeis urget equos ut cadant ascensores eorum retro, et in exercitum ipsum crebras, ut loquuntur, facit irruptiones. Adjiciunt quod potentissimis Britanniæ proceribus, excepto comite Eudone, confederatus est fœdere mutuo. Nonne sic ferus singularis, aut singulari proximus aper, qui depascitur et conculcat vineam Domini, cohiberi poterit et infrænari? Ego quidem sic illam interpretor prophetiam, expectans ut Aquila quacumque subornatione incommoditates istas inauret: nisi forte Alexander noster Merlini cognatus, et oraculorum ejus interpres prudentior aliud sentiat. De his hactenus. De cætero pergratum mihi feceritis, si domino Lugdunensi, quem apud vos esse audio, et plurimum videre desidero, nomine meo fueritis gratulati, et quæ circa vos diligenter rescripseritis.