INTERPRETATIO. Haec lex praecipit, ut, quia in administratione positis vel in quolibet officio militantibus leges anteriores id specialiter praescribebant, ut nihil aut conparare aut commutare aut donatum suscipere tempore militiae vel administrationis eis ulla ratione liceret: sed nunc Valentiniani imperatoris hac lege praeceptum est, ut omnes administrantes vel militantes aut in quocumque officio publico constituti sunt et conparandi et commutandi et accipiendi donationis titulo habeant liberam potestatem. Solum est, ut nullus probet huiusmodi scripturas aut per metum aut per fraudem suppositae personae aut violenter extortas, id est aut in carcere constituto aut in quibuslibet vinculis posito aut aliquod se tormentorum genere suppliciorumque perpesso aut forsitan pretium se, quod instrumentis scriptum est, non docuerit percepisse. Tunc vero non solum instrumentum, si fuerit, vacuatur, sed talis emptor et possessionem reddat et pretium venditori, quod instrumentis continetur insertum, cogatur inplere. Si vero nihil horum venditor, ut dictum est, fortasse pertulerit et contra venditionem hanc voluntarie factam sub tali obiectione venire temptaverit cum proposita poena, quam non valuerit conprobare, merito durante possessione in iure illius, a quo fuerit conparata, pretium venditor quod accepit emptori, cui calumniam intulit, absque ulla dilatione restituat. Curiales etiam, quibus hucusque sine decreti interpositione res suas vendere aut alienare a corpore curiae non licebat, si certa fuerint necessitate constricti, ut debitum, quod pro utilitate publica contraxit, dum creditorum poenas metuit, supplere festinet, quidquid sub tali necessitate vendiderit, omni firmitate subsistat. Nec interpositio decreti quaeratur, sed tantum concuriales sui, quos necessitas eius poterit non latere, in ea venditione subscribant. Et nihil emptori de empta re calumniae penitus opponatur, sed rem conparatam emptor perpetuo iure possideat: ita tamen,ut si forsitan aliqua fraude, intercedentibus concurialibus suis qui subscriptores iubentur accedere, venditor se probaverit fuisse deceptum, tam emptoris quam subscriptoris dispendio venditor reddatur indemnis. Curiales vero, si ad advocationem venire voluerint aut aliquam militiam sperare, provideant huiusmodi personas, quae munia ipsorum debeant expedire, provisuri, ut nihil per eos rei publicae possit inminui. Nam ad se omne dispendium noverint pertinere et se ad locum, in quo alium substituerant, revocandos. Reliquum vero huius legis ideo interpretatum non est, quia hoc in usu provinciae istae non habent.