INTERPRETATIO. Lex ista constituit, ut, si colonus proprium dominum fugerit et XXX annis per diversorum domos aut agros fortasse latuerit et non nisi inpleto tricesimo anno a die fugae suae praedictum colonum dominus potuerit invenire, ab eo, apud quem inventus fuerit, tricennali annorum praescriptione dominus, qui fugam coloni sequitur, excludatur: secunda iterum condicione currente, ut, si forte apud tres personas denis annis colonus ipse habitaverit, ille eum vindicet, apud quem posteriore tempore invenitur. Tertia condicio est, ut, si inter eos,apud quos per tricennium habitaverit, fuerit orta contentio, ipse praedictus colonus addicatur, apud quem per illos XXX annos maiore annorum numero dinoscitur habitasse. De colonae vero fuga par, apud quoscumque habitaverit, forma servetur, ea tamen condicione servata, ut, sicut de coloni iure proprius dominus XXX annorum praescriptione excluditur, ita et inpleto XX annorum numero de repetitione colonae domini petitio repellatur. Ita tamen, ut filii, qui intra XX annos nati fuerint, quando adhuc colona domino conpetebat, a domino, qui colonam praeiudicio temporis perdidit, secundum constitutionem, quae sub titulo ‘de episcopali iudicio’ processit, debeant revocari. Post vicesimum autem annum nati illius dominio adquirantur, cui colonam tempus addixerit. Iubetur etiam, ut de talibus personis commutatio non negetur, ita ut vicaria mancipia tam pro colona quam pro portione filiorum dare coloni dominus mox procuret: quod etiam, si convenerit, et pro colono is, cuius colona est, pari constitutione debebit inplere. Advenae ingenui, qui se colonae iungi voluerint alienae, quia saepe fit, ut contubernia electa contemnant, gestis profiteantur se de domo domini colonae, cui iunctus fuerit, nulla ratione discedere et ingenuitate manente nullam habeat licentiam evagandi aut, cui iunctus fuerit, deserendi. Ingenua idemque mulier si contubernium coloni elegerit alieni, si ei denuntiatum non fuerit, coloni sint domino profuturi quoscumque eius partus ediderit; post denuntiationem vero quoscumque ediderit, non colonos sed servos noverit esse futuros.