INTERPRETATIO. Lege hac curiales testamentum facere minime prohibentur, sed ita ut legitimis filiis, si voluerint, facultates suas integras sine inminutione aliqua derelinquant. Ceterum si filii legitimi defuerint, quemlibet etiam extraneum a curia scribere permittantur heredem, sed ita ut heres, qui condicionem curiae nullam debet, quartam hereditatis acceptae curiae sine aliqua inminutione mox refundat. Quod si is, qui heres scriptus est, integram hereditatem habere voluerit, pro quarta illa, quae curiae deputatur, pretium quantum valuerit dare non differat. Agri domus vel quidquid latere non potest communi aestimatione taxentur. De residuo vero aut quidquid latere potest heres scriptus curiae praebeat sacramenta secundum fidem pretium soluturus. Quod si noluerit, prolatis omnibus tres partes heres et quartam curia vindicabit. De cautionibus vero, quae testatori curiali debentur, simili ratione divisis etiam, quae testator curialis debuisse convincitur, tres partes heres et quartam curia creditoribus sine dilatione dissolvat. Pactiones, quae inter heredem et curiam de hereditatis divisione factae fuerint, firmae permaneant. Filii vero nepotes et pronepotes, qui avis et proavis per virilem gradum successerint, seu scripti heredes sint seu ab intestato succedant, sive curiales sint sive a curia liberi, de hereditate sibi debita vel demissa quartam partem curiae nomine penitus non amittant. Filia etiam curialis, neptis, proneptis, si curiali ipsius civitatis in matrimonio iuncta fuerit, avo proavo intestatis in integra hereditate succedit. Et si testatus fuerit et has personas relinquat heredes, quartam portionem curiae refundere non coguntur. Quod si filia neptis aut proneptis a patre avo vel proavo vel in minore aetate vel viduae relinquantur heredes, posteaquam ad annos pubertatis accesserint triennio expectentur, ut, si curiali eius civitatis nupserint, integram hereditatem, sicut eis vel debita est vel demissa, sine aliqua inminutione possideant. Si vero ei nupserint, qui curiae nihil debebat, quartam partem hereditatis a die mortis auctoris curiae cum fructibus sine dissimulatione restituant. Et si sine maritis voluerint perdurare, quartam similiter curiae cum fructibus reddant. Quod si rem relictam a parentibus teneremaluerint, sacramento praebito de quantitate hereditatis quartam partem curiae in pretio mox refundant. Matri quoque vel aviae, si tamen curiales maritos habuerint, quartam portionem hereditatis defuncti filii vel nepotis, quae eis adquisita est, lex ista a curia non iubet auferri. Nam si quis curialis quemlibet extraneum et tamen curialem scribat heredem, et ipse quartam, quia portio curiae ipsius est, non refundat. Curialis etiam si legitimos filios non habuerit et habuerit naturales, si voluerit eos curiae iungere, et heredes scribere vel donatione in eos propriam conferre substantiam faciendi habeat potestatem. Filia quoque naturalis si curiali nupta fuerit, licet ei proprias et donare et relinquere facultates, ea condicione ut patrem matremve vel quibus actio de inofficioso testamento conpetit nullatenus praetermittat, sed eis legibus debitam vel donationis vel mortis tempore, hoc est quartam, portionem reservet.