INTERPRETATIO. Si quis habuerit legitimos filios et naturales habuerit, id lex ista constituit, ut id observetur quod est in Theodosiani corpore constitutum, hoc est ut extantibus legitimis filiis octavam hereditatis naturalibus vel eorum matribus pater, si voluerit, derelinquat. Si vero legitimos filios non habuerit et naturales habuerit et eos heredes fortasse facere voluerit, non aliter poterit, nisi ut primitus eos corpori curiae sub gestorum testificatione coniungat, et sic, si voluerit, integras ad eos sive donatione sive testamento heredes scribendo transferre poterit facultates: quarta vero patri vel matri, avo aviae, quibus de inofficioso testamento actio subpetit, specialiter reservata. Hoc, seu curialis seu liber a curia, naturalibus filiis ita conferre legis istius ordinatione permittitur, ita ut in ea civitate, in qua vel in cuius territorio habitat, naturales filios constituat curiales. Quod si, ut adsolet, in duabus provinciis ei possessio vel habitatio fuerit et voluerit eos in civitate sua facere curiales, hoc lex ista permittit, ut in qua provincia elegerit, dummodo in metropolitana civitate, instituendi naturales filios curiales pater habeat potestatem.