Adversus Valentinianos. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant, et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum
defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.
Current edition
Adversus Valentinianos (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)