Adversus Valentinianos. Tertullian. ed. Franz Oehler. Leipzig. 1854.
Table of Contents
Search the Perseus Catalog for:
Search the Perseus Catalog for:
Interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem, qussi Matrem Terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum. Ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera. Alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalibus scilicet censu invalitudinis spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur, Ego deus, et absque me
non est. Certe tamen non fuisse se retro sciebat. Ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcunque. Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore?
Current edition
Adversus Valentinianos (Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.)