Hymnus ad Galli cantum
lucem propinquam praecinit;
iam Christus ad vitam vocat.
auferte clamat ‘lectulos
5
aegros, soporos, desides;
castique, recti ac sobrii
vigilate, iam sum proximus.’
serum est cubile spernere,
10
vox ista qua strepunt aves
stantes sub ipso culmine,
paulo ante quam lux emicet,
15
nostri figura est iudicis.
stratisque opertos segnibus
iam iamque venturo die,
20
ut, cum coruscis flatibus
confirmet ad spem luminis.
hic somnus ad tempus datus
25
est forma mortis perpetis:
peccata, ceu nox horrida,
cogunt iacere ac stertere.
Christi docentis praemonet
30
ne somnus usque ad terminos
pectus sepultum crimine
35
sparsim timere et cedere.
40
hoc esse signum praescii
45
quae vis sit huius alitis,
Salvator ostendit Petro,
50
ter antequam gallus canat
sese negandum praedicans.
fit namque peccatum prius
quam praeco lucis proximae
inlustret humanum genus
55
cum mens maneret innocens
animusque servaret fidem.
60
linguae locutus lubrico est,
inde est quod omnes credimus
65
quo gallus exultans canit
Christum redisse ex inferis.
tunc mortis oppressus vigor,
tunc lex subacta est Tartari,
70
iam iam quiescant inproba,
iam culpa furva obdormiat,
quodcumque restat temporis,
dum meta noctis clauditur,
stans ac laborans excubet.
80
flentes, precantes, sobrii;
dormire cor mundum vetat.
sat convolutis artubus
85
pressit, gravavit, obruit
sunt nempe falsa et frivola
vigilemus, hic est veritas.
aurum, voluptas, gaudium,
quaecumque nos inflant mala,
95
fit mane, nil sunt omnia.
tu, Christe, somnum dissice,
novumque lumen ingere.
100