[6] propter haec, o Asclepi, magnum miraculum est homo, animal adorandum atque honorandum. hoc enim in naturam dei transit, quasi ipse sit deus, hoc daemonum genus novit, utpote qui cum isdem se ortum esse cognoscat, hoc humanae naturae partem in se ipse despicit, alterius partis divinitate confisus. o hominum quanto est natura temperata felicius! diis cognata divinitate coniunctus est; partem sui, qua terrenus est, intra se despicit; cetera omnia, quibus se necessarium esse caelesti dispositione cognoscit, nexu secumcaritatis adstringit, suspicit caelum. sic ergo feliciore loco medietatis est positus, ut, quae infra se sunt, diligat, ipse a se superioribus diligatur. colit terram, elementis velocitate. miscetur, acumine mentis in maris profunda descendit. omnia illi licent, non caelum videtur altissimum; quasi e proximo enim animi sagacitate metitur. intentionem animi eius nulla aƫris caligo confundit, non densitas terrae operam eius inpedit, non aquae altitudo profunda despectum eius obtundit. omnia idem est et ubique idem est. horum omnium generum, quae sunt animalia, desuper deorsum radices pervenientes habent, inanimalium autem de imo in superna viva radice silvescunt. quaedam autem duplicibus aluntur alimentis, quaedam simplicibus. alimenta autem sunt bina, animi et corporis, e quibus animalia constant. anima mundi inquieta semper agitatione nutritur. corpora ex aqua et terra, inferioris mundi alimentis, augescunt. spiritus, quo plena sunt omnia, permixtus cunctis cuncta vivificat sensu addito ad hominis intellegentiam, quae quinta pars sola homini concessa est ex aethere. sed de animalibus cunctis humanos tantum sensus ad divinae rationis intellegentiam exornat, erigit atque sustollit. sed quoniam de sensu commoneor dicere, paulo post et huius rationem vobis exponam. est enim sanctissima et magna et non minor quam ea, quae est divinitatis ipsius. sed nunc vobis expediam, quae coeperam.