[4] omnia autem desuper pendentia in species dividuntur hoc, quo dicturus sum, genere. genera rerum omnium suae species sequuntur, ut sit [ita] soliditas genus, species generis particula. genus ergo deorum ex se deorum faciet species. daemonum genus, aeque hominum, similiter volucrum et omnium, quae in se mundus habet, sui[s] similes species generat genus. est et aliud animalis genus sine anima quidem et tamen non carens sensibus, unde et beneficiis gaudet et adversis minuitur atque vitiatur: omnium dico, quae in terra radicum stirpiumque incolumitate vivescunt, quarum species per totam sparsae sunt terram. ipsud caelum plenum est deo. supradicta autem genera inhabitant usque ad loca specierum, quarum omnium rerum inmortales sunt species. species enim pars est generis, ut homo humanitatis, quam necesse est sequi qualitatem generis sui. unde efficitur, ut, quamvis omnia genera inmortalia sint, species non omnes inmortales. divinitatis enim genus et ipsum et species inmortales sunt. reliquorum genera, quorum aeternitas est generis, quamvis per species occidat, nascendi fecunditate servantur ideoque species mortales sunt, ut homo mortalis sit, inmortalis humanitas. omnibus tamen generibus omnium generum species miscentur, quaedam, quae ante faciae sunt, quaedam, quae de his, quae factae sunt, fiunt. haec itaque, quae fiunt aut ab diis aut daemonibus aut ab hominibus, sunt omnes simillimae generibus suis species. corporaenim inpossibile est conformari sine nutu divino; species figurari sine adiutorio daemonum, inanimalia institui et coli sine hominibus non possunt. quicumque ergo daemonum a genere suo defluentes in speciem fortuito coniuncti sunt alicui[us] speciei generis divini, proximitate et consortio diis similes habentur. quorum vero daemonum species in qualitate sui generis perseverant, ii amantes hominum daemones nuncupantur. similis est et hominum ratio aut eo amplior. multiformis enim variaque generis humani species et ipsa a praedicta[e] desuper veniens consortio omnium aliarum specierum multas et prope omnium per necessitatem coniunctiones facit. propter quod et prope deos accedit, qui se mente, qua diis iunctus est, divina religione diis iunxerit, et daemonum, qui his iunctus est. humani vero, qui medietate generis sui contenti sunt, et reliquae hominum species his similes erunt, quorum se generis speciebus adiunxerint.