[11] sic enim humanitas ex parte divina, ex alia parte effecta mortalis est in corpore consistens. est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnis religio, quam sequitur bonitas. ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem alienarum omnium rerum sit despectus virtute munita. sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecumque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito possessionum nomine nuncupantur, quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt: idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea, quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem, quae sibi iuncta mortalis est mundi inferioris necessitateservandi, despiciat atque contemnat. nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum, manibus et pedibus utrisque binis aliisque corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, sensus, memoriae atque providentiae, quarum ratione cuncta divina norit atque suspiciat. unde efficitur, ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi et nimio corporis vitio has naturae rerum causas, quae verae sunt, proprie pervidere non possit. hunc ergo sic effectum conformatumque et tali ministerio obsequioque praepositum a summo deo, eumque [conpetenter] munde mundum servando, deum pie colendo, digne et conpetenter in utroque dei voluntati parentem, talem quo munere credis esse munerandum — siquidem, cum dei opera sit mundus, eius pulchritudinem qui diligentia servat atque auget, operam suam cum dei voluntate coniungit, cum speciem, quam ille divina intentione formavit, adminiculo sui corporis diurno opere curaque conponit — nisi eo, quo parentes nostri munerati sunt, quo etiam nos quoque munerari, si foret divinae pietati conplacitum, optamus piissimis votis, id est ut emeritos atque exutos mundana custodia, nexibus mortalitatis absolutos, naturae superioris parti[s], id est divinae, puros sanctosque restituat?'