[10] rationem vero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione verum etiam cupio te animi vivacitate percipere. est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et vera percipienda sanctioribus mentibus. itaque hinc exordiar. aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. effector mundi deus et eorum, quae insunt, omnium, simul cuncta gubernando cum homine ipso, gubernatore conpositi. quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit, ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi, ut ex hac hominis divina conpositione mundus Graece rectius κόσμος dictus esse videatur. is novit se, novit et mundum, scilicet ut meminerit, quid partibus conveniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inserviendum sit, recognoscat, laudes gratesquemaximas agens deo, eius imaginem venerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei, cuius sunt imagines duae mundus et homo. unde efficitur, ut, quoniam est ipsius una conpago, parte, qua ex anima et sensu, spiritu atque ratione divinus est, velut ex elementis superioribus inscendere posse videatur in caelum, parte vero mundana, quae constat ex igne, aqua et aëre, mortalis resistat in terra, ne curae omnia suae mandata vidua desertaque dimittat.