Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad uicem mandati eius, quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem inpressam a deo nobis tamquam praescriptum diuinae legis accusent. norat, inquit, hominem peccaturum qui creauit eum et has opiniones ei boni et mali inpressit an non nouerat? ut si dixeris quia non nouerat, alienum a maiestate dei sentias; si autem dixeris quia sciens deus peccaturum hominem communes tamen opiniones ei boni et mali inpressit, ut propter admixtionem malorum uitae perpetuitatem seruare non posset, sicut in illo non prae-sagum futuri ita in hoc non bonum deum significare uidearis. atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a deo facta. nam sicut supra ostendimus eos dicere quia non est mandatum dei, sic et hic dicunt: non ergo creatura hominis a deo, quia deus malum non fecit, homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. hoc autem genere alium bonum deum, alium operatorem hominis conantur adserere. quibus respondendum est ilico secundum opinionem suam. si enim hominem nolunt a deo factum, quia peccator est homo. et hoc refugiunt, ne bonus deus peccatorem fecisse uideatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem, dicant utrum operatorem hominis a deo factum putent. si enim a deo factus ille, ut dicunt, operator est hominis, quomodo bonus deus operatorem mali fecit? utique non bonus. nam si qui peccatorem fecit non bonus, cauendum ne grauius sit operatorem peccatoris fecisse; debuit enim bonus deus prohibere natiuitatem eius qui peccati substantiam haberet inducere. quodsi dicunt non esse genitum operatorem, requirendum utrum bonus deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam an non potuerit. si enim non potuit, infirmus; si potuit et non fecit, non bonus. ergo si sibi ista non congruunt nec suae sibi haereticorum conueniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit qua causa deus siue geniti siue non geniti illius operatoris siuerit malitiam introire in hunc mundum, cum posset inhibere.