sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud obiecerint, respondendum uidetur, qui exemplum non accipiunt, rationem exigunt, accipiant etiam ipsi qua ratione dei filius uel praeuaricaturo mandauerit uel elegerit proditurum. uenerat dominus Iesus omnes saluos facere peccatores; etiam circa impios ostendere suam debuit uoluntatem. et ideo nec proditurum debuit praeterire, ut aduerterent omnes quod in electione etiam proditoris sui seruandorum omnium insigne praetendit nec in eo laesus est uel Adam, quia mandatum accepit, uel Iuda, quia electus est. non enim necessitatem deus uel illi praeuaricationis uel huic proditionis inposuit, quia uterque, si quod acceperat custodisset, a peccato potuit abstinere. denique nec Iudaeos omnes credituros sciebat et tamen ait: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel. ergo non in mandante culpa est, sed in praeuaricante peccatum est, et quod in deo fuit ostendit omnibus quod omnes uoluit liberare. nec tamen dico quia praeuaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat adsero, sed non ideo pereuntis proditoris inuidiam in se debuit deriuare, ut adscriberetur deo quod uterque sit lapsus. nunc autem uterque redarguitur atque reconuincitur, quia et ille mandatum ne laberetur accepit et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut uel beneficio reuocaretur a proditionis affectu, simul ut dum alii reuincuntur, prodesset omnibus. non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset; non consistente autem peccato non solum malitia, sed etiam uirtus fortasse nonesset, quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, uel subsistere uel eminere non posset. quid est enim peccatum nisi praeuaricatio legis diuinae et caelestium inoboedientia praeceptorum? non enim auribus corporis de mandatis caelestibus iudicamus, sed cum esset dei uerbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullulauerunt, dum id quod malum est naturaliter intellegimus esse uitandum et id quod bonum est naturaliter nobis intellegimus esse praeceptum. in eo igitur uocem domini uidemur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. si quis non oboedierit illis quae semel a deo praecepta credimus, poenae obnoxius aestimatur. dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus inpressum spiritu dei uiui. ergo opinio nostra sibi legem facit. si enim gentes quae legem non habent naturaliter ea quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. opinio igitur humana sibi tamquam dei lex est.