Sunt hoc loco qui dubitationem habeant utrum ex omni ligno ita dixerit deus esse gustandum, ut cum de omni ligno ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur, an uero de omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali dixerit non esse gustandum? qui ne id quidem putant inutilis esse rationis quod, quamuis noxia esca huius ligni fuerit, tamen si cum ceteris ederetur, noxia esse non posset, quandoquidem antidotum theriacum de corpore serpentis confici solere dicatur, quod utique uirus corpusque serpentis, cum solum sumitur, nocet, cum admiscetur aliis, sanitati est et saluti. scientia quoque boni et mali, si quis sapientiam habeat, si quis uitae semper intendat, si quis cetera uirtutum genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur. hac igitur ratione plerique putauerunt posse etiam illud intellegi, ut uideatur deus id inhibuisse, ne absque ceteris solum lignum scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum ceteris. et hoc ideo putant dictum, quia ait deus ad Adam: quis tibi indicauit quoniam nudus es, nisi de ligno aquo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, manducasti? quod uideretur dare aliquem interpretandi locum, nisi mulier in superioribus dicente serpente: quid utique dixit deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso? respondisset: quod est in medio paradisi, dixit deus: non manducabitis ex eo. in quo quamuis mulieris praeuaricaturae fides uideatur infirmior, tamen non omnibus Adam spoliabo uirtutibus, ut uideatur in paradiso nullam adsecutus fuisse uirtutem, nihil de ceteris gustauisse lignis priusque culpam incidisse quam fructus esse aliquos consecutus. non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum omne dispoliem, quod innocens est, antequam sensum accipiat scientiae boni et mali. neque enim otiose dictum est: nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum. puer enim cum maledicitur, non remaledicit, cum percutitur, non repercutit, ambitionum et rapinarum temptamenta non nouit.