gentilis quidam est, ad fidem tendit: catechumenus est, uult maiorem accipere doctrinae et fidei plenitudinem: caueat ne dum uult discere male discat et discat a Photino, discat ab Ario, discat a Sabellio, tradat se huiusmodi magistris, quorum quaedam eum trahat auctoritas, e inductus quadam magistrorum praesumptione teneris sensibus inpressa diiudicare non nouerit. prius igitur oculis mentis perspiciat quid sequatur, uideat ubi uita sit, tangat denique diuinarum uitalia lectionum, ut nullo prauo offendatur interprete. legit illi Sabellius: ego in patre et pater in me et dicit unam esse personam. legit Photinus qua mediator dei et hominum homo ChristusIesus et alibi: quid me uultis occidere hominem? legit etiam Arius quia dixit: quoniam pater maior me est, legitur quidem manifestum, sed qua ratione dictum sit debet ante pertractare secum, ut rationem dictorum possit aduertere. ducitur quadam magistrorum auctoritate, et profuisset ei non quaesisse quam talem inuenisse doctorem. sed etiam gentilis si quis scripturas accipiat, legit: oculum pro oculo, dentem pro dente, legit etiam: si scandalizauerit te dextera tua, abscide illam: non intellegit sensum, non aduertit diuini sermonis arcana, peius labitur quam si non legisset. et ideo docuit quemadmodum dei uerbum inuestigare deberent, non perfunctorie, non inprouide, sed diligenter atque sollicite. quod erat inquit ab initio, quod audiuimus et quod uidimus oculis nostris, perspeximus et manus nostrae perscrutatae sunt de uerbo uitae: et uidimus et testamur et adnuntiamus uobis. uides. quod ante manibus quibusdam perscrutatus sit dei uerbum et postea adnuntiauerit. et ideo nihil Adam et Euam fortasse nocuisset uerbum, si pertractantibus diligenter mentis quibusdam manibus ante tetigissent; infirmi enim pertractando et diligentius requirendo uniuscuiusque quam non intellegunt possunt inuestigare naturam.certe illi infirmi id lignum, in quo scientiam mali esse cognouerant, ante quemadmodum tangerent, debuerant perscrutari. nam et mali saepe nobis potest prodesse cognitio. et ideo diaboli fraudes uel in hac legimus lectione uel prophetia, ut discamus quemadmodum artes eius cauere possimus; cognoscenda sunt enim temptamenta eius non ut sequamur, sed ut docti instructique caueamus.