Non ergo tanto somnio patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo, ut et personam iusti repraesentaret et populi, quod dei filius uenturus esset interras, qui et diligeretur a iustis et negaretur a perfidis. uidebat igitur futurae incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres, ut uideret si recte sunt oues. quas oues deus in illo iam tunc patriarchae studio requirebat nisi eas, de quibus ipse dominus Iesus in euangelio dixit: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel? et misit inquit in Sychem, quod interpretatione dicitur umerus siue dorsum, hoc est ad eos qui non conuerterentur ad dominum, sed fugientes a facie eius se auerterent, quod est proprie peccatoris; exiit enim Cain a facie dei, et propheta dicit: pones eos dorsum. iustus autem non se auertit a domino, sed occurrit dicens: oculi mei semper ad dominum. et Esaias dicenti domino: quem mittam? sponte se obtulit dicens: ecce ego. et Symeon expectauit, ut uideret Christum dominum, et, posteaquam uidit, quoniam remissorem peccatorum et totius mundi uiderat redemptorem, quasi leuatus a peccato poposcit usu carnis huius absolui dicens: nunc dimitte, domine, seruum tuum, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. et Zacchaeus hinc primum suae praerogatiuam commendationis inuenit, quod in arborem, ut Christum uideret, ascendit. ergo Ioseph a patre est missus adfratres, ab illo magis patre, qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ab illo patre, de quo scriptum est: deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati.