et ut agnoscamus omne hoc de populo et de domino Iesu esse mysterium, ueniteinquit uendamus Ioseph Ismahelitis. quid interpretationis habet nomen Ioseph nisi quod diuinam gratiam significet et expressionem dei summi? quis igitur uenditur nisi ille qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim nos eum emissemus, nisi uendidissent eum sui. male uendiderunt, peius emerunt. uendiderunt negotiatoribus, bonum odorem emerunt a proditoribus; uendidit enim Iudas, emerunt Ismahelitae, qui significantur Latina interpretatione odio habentes deum suum. ideo alibi uiginti, alibi uiginti et quinque aureis, alibi triginta inuenimus emptum Ioseph, quia non omnibus unius aestimatione pretii ualet Christus. aliis minus, aliis amplius. fides ementis incrementum est mercis. religiosiori pretiosior deus, peccatori pretiosior est redemptor. pluris et illi ualet qui plus habet gratiae. sed etiam cui multa donata sunt pluris ualet, quia cui plus remissum est plus diligit, sicut ipse dominus in euangelio pronuntiauit de illa muliere, quae super eius pedes effudit unguentum et lacrimis lauit et capillis suis tersit et osculis siccauit, de qua ait ad Simonem: propter quod dico tibi: remissa sunt ei peccata eius multa, quoniam dilexit multum. cui autem minus dimittitur minus diligit. interdum diuersitatespretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem, sicut habes de unguento, quod ad sepeliendum se dominus fusum esse memorauit, 〈ut〉 scriptum dicente Iuda: potuit hoc ueniri denariis trecentis, quo numero non quantitatis, sed significatio crucis uidetur expressa. ita hic quoque diuersitas uel uiginti uel triginta aureorum uel argenteorum habet uel geminatae uel trinitae perfectionis indicium. nam uiginti quinque aurei iubelaei, qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem. hic quoque, ut dominicae figuram passionis aduertas, ait Iudas patriarcha: tradamus Ioseph Ismahelitis; manus autem nostrae non sint iniectae super eum. et bene superius dixerat: manus autem nolite inferre ei, quod Iudaei in domini passione dixerunt: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu inpleretur significans qua morte moriturus esset.