Illi igitur emunt Christum, qui bonos odores deferunt, thymiama, quo adolent altaria piae mentis, unde et Dauid graece ait: κατευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνώμιόν σου, resinam quoque, qua marmora confracta sociantur. est resina spiritalis, quae fracturam animae tuae solidet et diuulsa conectat, resoluta constringat. haec enim spiritalis resina conroborat et quaedam conminuta animae membra conponit, ut sine offensione socientur. denique Hieremias hanc quaerit, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: accipite resinam conruptioni eius, si quo modo sanabitur. curauimus Babyloniam, nec sanata est. non est sanata synagoga, quia resina ista migrauit ad ecclesiam. ideo ex Galaad ueniebant negotiatores, hoc est de possessione uelincolatu testimonii merces suas ad ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. de quibus dicitur: conualescite, manus dimissae et genua dissoluta. fides sincera resina est. hanc adhibebat Petrus, cum diceret clodo: in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. meritoque surrexit et ambulauit. hanc habebat, cum diceret paralytico: Aeneas, sanat te dominus Iesus: surge et sterne tibi. et surrexit et strauit sibi. hanc habebat, cum diceret mortuae: surge in nomine domini nostri Iesu Christi. et defuncta surrexit. huius resinae temperamento lapides illi, de quibus potens est deus resuscitare filios Abrahae, conpaginantur. huius resinae medi camento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur.