Et hoc defuncto tertium statui sibi iussit. et cum eum partim temptaret insidiis, partim cuperet terrore percellere, respondit ad eum: 'non faciam uoluntatem tuam nec succumbam imperio tuo. per beatam illam fratrum passionem et nobilitatem non negabo piam germanitatem. quaeuis adhibeto supplicia, quibus magis urguens hoc proficies asperitate poenarum, ut maiora testimonia nostrae germanitatis accipias'. iussit itaque ei linguam amputari. at ille clamans 'uictus es' inquit, 'Antioche, qui organum uocis abscidi iubes. confessuses te respondere non posse rationi maioraque probas linguae nostrae flagella quam tua uerbera. nos enim tua uerbera non timemus, tu nostrae uocis flagella non potes sustinere. sed haec flagella pietatis sunt, tua flagella perfidiae. sed etiam lingua sublata grauius te suo cadens murmure flagellabit. euadere te putas, Antioche. si uocem eripias? et tacentes deus audit et magis audit. ecce aperui os meum, laxaui linguam meam. abscide linguam, sed non abscides constantiam, non uirtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium ueritatis, non eripies cordis clamorem. si lingua amputetur, sanguis clamabit et dicetur tibi: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. audit enim sanguinis uocem, qui audit internas cogitationes — 'tenebrae licet operiant et parietum saepta circumdent' dicat inpius, quia nullus sibi testis adsistat — explorat uniuersa, uidet omnia deus, nec est aliquod facinus quod possit latere omnium iudicem, qui cognoscit uniuersa, antequam fiant. quid uerba damus? loquaciora sunt uulnera: etsi uulnera tegantur, etsi abscondatur cicatrix, non absconditur fides. nec tamen plaudas quod auferendo linguam confessionem laudis eripias. satis iam deum sermone laudauimus, nunc passione laudemus'.