Supererat iunior ex fratribus, et iam pudebat Antiochum inmaturae aetati ita se fuisse ludibrio. itaque dolis eum desiderans circumscribere pollicebatur honores, diuitias, amicitiam suam, consortium secretorum. at uero pia mater monebat filium dicens et huic sicut ceteris: 'nescio quemadmodum in uterum meum introistis, neque ego spiritum donaui uobis neque membra formaui, sed haec omnipotentis dei munera sunt'. putauit Antiochus uidens matrem sollicitam quod saluti eius timeret et ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione reuocaret. at illa uoce patria dicebat filio: 'tu solus, fili, superes, summa uotorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea. miserere mei, quae te in utero tot mensuum curricula portaui, ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. te adhuc isti expectant triumphi. aspice in caelum, unde hausisti spiritum, ad patrem omnium, aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministrauit, aspice ad fratres, qui collegam requirunt, aspice ad matrem, quae tibi lac dedi. redde mercedem pii sanguinis: noli a fratribus, noli a matre diuelli. temporales opes sunt, quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona, quae a deo omnipotente defertur. uos mihi septem dierum dominus lumina dedit, sextum iam diem clausi et omnium opera bona ualde. debesmihi, fili, ut quae in illis sex laboraui, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi iam operibus feriata. itaque proripiens se iuuenis ait: quid sustinetis? et multa uociferans, quod nequaquam diuelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera quam regis imperia, cum urgeret conuiciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus uitae huius munus absoluit.