Laudatur itaque sponso, quod tam bene et constanterrequisierit eum, ideoque iam non solum soror dicitur, sed etiam bene placita nominatur quasi ei conplacita qui conplacuit patri, et speciosa sicut Hierusalem, admiratio sicut ordinata, quod ciuitatis aeternae uniuersa habeat mysteria et admirationi sit omnibus uidentibus eam, quia plena ut aequitas atque perfecta est et fulgorem de uerbi lumine mutuata, dum id semper intendit, fit etiam terribilis ordine quodam ad summum. prouecta uirtutum. ideoque quasi perfectae dicit: auerte oculos tuos a me, noli contra me intendere, deuotione nimia ac fide possibilitatem naturae et condicionis propriae supergressa, quia lucem inaccessibilem ex regione intueri est graue, auerte inquit oculos tuos a me, eo quod plenitudinem diuinitatis eius et splendorem ueri luminis sustinere non possit. possumus tamen et sic accipere auerte oculos tuos a me: etsi tu perfecta es, aliae mihi adhuc redimendae sunt animae, aliae fulciendae; eleuas enim me uidendo, ego autem ideo descendi, ut omnes eleuem. etsi surrexi et habeo patris sedem, tamen orphanos uos non relinquam quasi paterno praesidio destitutos, sed praesentia mea uos confirmabo. habes hoc in euangelio scriptum: ecceego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. auerte ergo oculos a me, quia me eleuas. quanto enim quis ad dominum intendit, tanto amplius dominum eleuat et ipse eleuatur. unde et ille ait: exaltabo te, domine, quoniam suscepisti me; sanctus enim exaltat dominum, peccator humiliat. uult ergo illam auertere oculos, ne eam considerans quod iam ad superiora sequi possit eleuetur et ceteras animas derelinquat. ideo et in euangelio non omnibus discipulis, sed perfectioribus suam gloriam demonstrauit. constitue nunc doctorem aliquem, qui rem obscuram uelit aperire audientibus, quemadmodum, etsi ipse potens in sermone sit et scientia, condescendat tamen ad eorum ă€ˆin〉scientiam qui non intellegant et simplici et planiore atque usitato sermone utatur, ut possit intellegi. quisquis igitur inter audientes uiuacior sensu sit, qui facile sequi possit, eleuat eum atque excutit. hunc uidens doctor reuocat, ut patiatur magis doctorem humilioribus et planioribus inmorari, quo et ceteri sequi possint.