Dum haec illa dicit, misit operationem suam uerbum tamquam per cauernam, non adhuc faciem ad faciem, misit tamquam manum. et uenter inquit meus conturbatus est super eum. et surrexi ego aperire fratri meo. manus meae destillauerunt murram, digiti mei murra pleni sunt super manus clausurae. quid hoc significet consideremus. primum operibus suis uidetur, ut dixi, deus uerbum tamquam per cauernam, non plene atque perfecte. deinde augetur amor et conceptus adolescit atque ex seminibus eius, quae quodam utero intellegibili susceperit anima, totam plenitudinem diuinitatis eius habitantem in eo corporaliter, ut legimus, uidere desiderat. surrexit, ut proprius illud dei uerbum uideret. et in hoc ipso processus eius significatur, quod surrexit per uigorem atque uirtutem. praesentia enim uerbi hausit anima uirtutem, sicut praesentia Mariae, cum utero grauis esset, erudit Iohannem in utero constitutum adeo ut exiliret ex utero et exultaret domini praesentiam recognoscens. surrexit aperire, et opera eius et facta mortificata sunt mundo. talis enim debet esse anima, quae uerbum est receptura, ut moriatur mundo et consepeliatur in Christo; sic enim Christus inuenitur et tale sibi quaerit hospitium. deinde ipsa ministeria operationum, id est manus et digiti, quibusconprehenditur Christus, mortificantur, quos digitos uelut eminentia factorum nostrorum opera possumus aestimare. itaque uelut e conplexu suo cum iam expanderet intellegibiles manus suas et digitos, ut conprehenderet uerbum, transisse sibi illud, non tamen adhuc pertransisse anima pia dicit. et hoc processum habet, quando transeat et pertranseat animam dei uerbum, quia scriptum est: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. hic adhuc transitur, non pertransitur, ut Maria in posterioribus forte pertransitur, ubi tamquam signaculum ponitur in medio eius dominus Iesus.