Audiens hoc anima hausit mysteriorum, ebrietatem caelestium et uelut soporata a uino et quasi in excessu uel stuporeposita dicit: ego dormio, et cor meum uigilat. tum uerbi praesentis lumine percussa, cum oculis requieuisset inflexis, excitatur a uerbo. quartus autem hic iam processus est animae. primum etenim caritatis inpatiens et uerbi moras non ferens rogabat, ut oscula mereretur, et meruit desideratum uidere, introducta quoque est in cubiculum regis. secundo cum mutua misceret adloquia, in umbra eius requieuit, et subito uerbum ei de medio sermone discessit, quaerenti tamen non diu abfuit, sed saliens super montes et transiliens super colles aduenit. nec multo post quasi capreolus aut ceruorum inulus, dum adfatur dilectam, exsiliuit et reliquit. tertio cum in cubili et noctibus, in ciuitate et foro et plateis quaesitum non repperisset, aliquando orationibus suis gratiaque reuocauit, adeo ut etiam propius uocaretur a sponso. quarto ipsa iam ab eo dormiens excitatur, quamuis corde uigilaret, ut continuo uocem pulsantis audiret. sed moram passa dum surgit, quia uelocitatem uerbi non poterat conprehendere, dum aperit ostium, transiuit uerbum, et ipsa exiuit in uerbo eius et per uulnera requisitum, sed uulnera caritatis uix tandeminuenit et tenuit, ut postea non amitteret. ad summam haec conpendioso sermone perstrinxi; nunc discutiamus singula.