ipse quoque dominus Iesus delectatus fide animae huius, confessione, gratia et conlaudatis eius meritis propius eam aduocat dicens: ades huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano: transibis et pertransibis a principio fidei a capite Sanir et Hermonin, a speluncis leonum, montibus pardorum, hoc est: egredere de corpore et totam te exue; non potes enim mihi adesse, nisi ante peregrineris a corpore, quoniam qui in carne sunt peregrinantur a dei regno. ades inquit, ades. bene repetiuit, quia siue praesens siue absens adesse et placere domino deo tuo debes. adesto praesens, adesto absens, etsi adhuc in corpore es. mihi enim omnes praesentes sunt, quorum fides mecum est. adest mihi qui exit de saeculo: adest mihi qui me cogitat, me intuetur, de me sperat, cui ego portio sum: adest mihi qui abfuerit sibi, adest mihi qui se negauerit. ille mecum est qui intra se non est, quoniam qui in carne est non est in spiritu. ille mecum est qui ex se ipso egreditur, ille iuxta me qui extra se fuerit, ille mihi integer qui perdiderit propter me animamsuam. et ideo: ades, ades, sponsa: transibis et pertransibis a principio fidei. transit et pertransit ex terris et pertransit quae ad Christum peruenit. transit fidei merito et operum claritate quae lucent sicut Sanir et Hermonin, hoc est uia lucernae transit deuictis temptationibus saeculi et superatis nequitiis spiritalibus legitimi petens coronam certaminis et ideo meruit Christo iudicante laudari.