Unde ait sponsus — sponsus autem animae deus uerbum est, cui anima legitimo quodam conubii foedere copulatur —: ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa,uindemiaui murram meam cum unguentis meis, manducaui panem meum cum melle meo, bibi uinum meum cum lacte meo. edite, proximi mei, et bibite et inebri amini fratres mei. ego dormio, et cor meum uigilat. cognoscamus quos fructus et cibos epuletur deus quibusue delectetur. delectatur eo, si quis mortificet peccatum suum, obliteret culpam suam, sepeliat atque abolefaciat iniquitates suas. murra enim sepultura est mortuorum, mortua autem peccata sunt, quae uitae suauitatem habere non possunt. perfunduntur autem diuini sermonis unguentis et fortiore cibo uerbi uelut pane et suauiore sermone uelut melle curantur quaedam uulnera delictorum. sermonum autem cibos esse docet et alibi Solomon dicens: faui mellis sermones boni. in illo ergo horto sermones boni sunt, alius qui culpam coherceat, alius qui iniquitatem corripiat, alius qui mori faciat insolentiam et uelut sepeliat eam, quando correptus aliqui erroribus suis renuntiat. est etiam fortior sermo, qui confirmat cor hominis ualidioribus scripturae caelestis alimentis. est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suauitate conpungens. est etiam feruen-tioris spiritus sermo, qui inebriat sicut uinum et cor hominis laetificat, est etiam lacteus sermo, purus et candidus. hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos sponsus proximis suis dicit; proximi autem sunt qui eum sequuntur et nuptiis eius intersunt. quo cibo et potu repleta anima — bibit enim unusquisque aquam de suis uasis et de puteorum suorum. fontibus — atque inebriata saeculo dormiebat, uigilabat deo, et ideo, sicut posteriora docent, aperiri sibi deus uerbum eius ianuam postulabat, ut eam suo repleret ingressu.