Sed de communi omnium morte dicamus. quid eam timeamus, quae animae nocere non soleat? scriptum est enim: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. per mortem autem istam. anima liberatur, dum a corporis contubernio secernitur et inuolucris perturbationis exuitur. unde et nos, dum in corpore sumus, usum mortis imitantes adleuemus animam nostram ex istius carnis cubili et tamquam de isto exsurgamus sepulchro. abducamus nos a corporis nexu, relinquamus omnia quaecumque terrena sunt, ut cum uenerit aduersarios, nihil in nobis inueniat suum. contendamus ad illud aeternum, ad illud diuinum euolemus pinnis dilectionis et remigio caritatis. surgamus hinc, hoc est de saecularibus atque mundanis. dixit enim dominus: surgite eamus hinc praecipiens, ut unusquisque surgat de terris, erigat animam humi iacentem, ad supernaadtollat, excitet aquilam suam, illam aquilam, de qua dictum est: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua. ad animam hoc dictum est. anima ergo nostra sicut aquila alta petat, supra nubes uolet; renouatis splendescat exuuiis, caelo uolatus suos inferat, ubi laqueos incidere non possit. auis enim, quae descendit ex alto uel quae in altum se extollere non potest, frequenter aut laqueis capitur aut uisco fallitur aut quibuscumque inretitur insidiis. sic quoque et anima nostra caueat ad haec mundana descendere. laqueus in auro, uiscum est in argento, nexus in praedio, clauus in amore. dum aurum petimus. strangulamur: dum argentum quaerimus, in uisco eius inhaeremus: dum praedium inuadimus, adligamur. quid inane quaerimus lucrum pretiosae animae detrimento? exiguus tibi lotus est mundus pro unius animae dispendio; quid enim prodest homini, si hunc mundum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur? aut quam commutationem dabis pro anima tua? non auro redimitur, non argento, immo auro amittitur. quin etiam mulieris decus, dum temptatur, adstringit. clauus est libido, clauus tristitia, clauus iracundia,claui sunt omnes passiones, quae uelut ueru quodam animam nostram penetrant et 〈se〉 infigunt corpori uisceribusque eius adnectunt.