omnifariam igitur mors bonum est, et quia conpugnantia diuidit. ne se inuicem inpugnent, et quia portus quidam est eorum qui magno uitae istius iactati salo fidae quietis stationem requirunt et quia deteriorem statum non efficit, sed qualem inuenerit in singulis talem iudicio futuro reseruat et quiete ipsa fouet et praesentium inuidiae subducit et futurorum expectatione conponit. accedit eo quod frustra homines mortem timent quasi finem naturae. nam si recolamus quod deus mortem non fecerit, sed postquam homo lapsus in flagitium est praeuaricationia et fraudis, sententia conprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inueniemus mortem finem esse peccati, ne quo esset uita diuturnior eo fieret culpa numerosior. passus est igitur dominus subintrare mortem, ut culpa cessaret: sed ne iterum naturae finis esset in morte, data est resurrectio mortuorum, ut per mortem culpa deficeret, per resurrectionem autem perpetuaretur natura. ideoque mors haec transitus uniuersorum est.opus est ut constanter transeas: transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad inmortalitatem, a perturbationibus ad tranquillitatem. non igitur te nomen mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent. quid est enim mors nisi sepultura uitiorum, uirtutum suscitatio? unde et ille ait: moriatur anima mea in animis iustorum, id est consepeliatur, ut sua uitia deponat, iustorum adsumat gratiam, qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt. mortificatio autem Christi remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris obliuio, adsumptio gratiarum est. quid autem de bono mortis plenius possumus dicere quam quod mors est, quae mundum redemit?