et ideo quoniam ibi uiuorum regio, hic utique mortuorum. an non mortuorum haec regio, ubi umbra mortis, ubi porta mortis, ubi corpus est mortis? denique donatur Petro, ne portae inferni praeualeant ei. portae inferni istae sunt terrenae, unde et ille ait: qui exaltas me de portis mortis. sicut enim portae iustitiae, in quibus sancti domino confitentur, ita sunt criminum portae, in quibus impii dominumnegauerunt. audi quoniam regio ista sit mortuorum: si quis igitur mortuum tetigerit, inmundus erit; inmundus autem in conspectu domini omnis iniquus. si quis igitur tetigerit iniquitatem, inmundus erit, si quis in deliciis, mortuus, quoniam quae in deliciis uiuens mortua est, et qui infideles sunt descendunt in infernum uiuentes: etsi nobiscum uidentur uiuere, sed in inferno sunt. si quis usuram accipit, rapinam facit, uita non uiuit, ut habes in Ezechiel. si quis autem iustus iustificationes domini custodit, ut faciat eas, 'uita' inquit 'uiuet et uiuet in eis'. ipse est ergo in regione uiuorum, in illa regione, ubi uita non abscondita, sed libera, ubi non umbra, sed gloria; hic enim nec ipse Paulus uiuebat in gloria. denique in corpore mortis ingemescebat. audi dicentem: nunc enim uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria.